Jovem Cretensem, qui tercius in hoc opere est, Saturni et Opis fuisse filium omnis testatur antiquitas. Hic eodem partu cum Junone editus, ne a Saturno occideretur ob pactionem cum Tytano fratre factam, quam cito natus est, clam in Ydam Cretensem montem alendus ab Opi transmissus est, et, ut quidam volunt, Curetis populis commendatus, seu, ut alii dicunt, Ydeis Dactilis. Eusebius vero in libro Temporum dicit Creti regi Cretensium, et hunc illum in Hoson civitate, in qua matris eius est templum servasse atque nutrisse. Qui a Curetis dixere, addunt eum ab eisdem in antrum montis Yde delatum, ibique dum, ut parvuli faciunt, fleret, ne audiretur, cimbala et timpana et clipeos et arma pulsabant. Ad sonitum quorum, more suo convenientes apes, mella in os eius inferebant. Ob quod beneficium, postea deus factus, dedit eis, ut absque coitu generarent. Aliis vero placet eum Nynphis alendum datum, inter quas, ut Dydimus in libris Narrationis Pyndarice asserit, Mellisseo Cretensium regi duas fuisse filias Amaltheam et Melissam, que caprino lacte atque melle Jovem nutrierunt. Unde, dicit Lactantius in libro Divinarum institutionum, capellam Amalthee nynphe Jovem infantem uberibus suis aluisse; et ob id dicit Germanicus Cesar in Aratheo carmine: illa putatur Nutrix esse Jovis, si vere Juppiter infans Ubera Cretee mulsit fidissima capre, Sydere que claro gratum testatur alumnum etc. Quod etiam testari videtur poeta celebris Franciscus Petrarca in Buccolicis, ea in egloga, cui titulus Argus est, sic dicens: teneris signata labellis Ubera te moveant, nisi forte oblivia lactis, Illius astrigere nectar tibi suggerit aule. De grege nempe fuit nutrix tua etc. Servius autem dicit non in Ydam, sed in Dicteum montem a matre transmissum, et ob idem nutritum. Junius autem Colummella De agricultura scribens, libro IX°, sic de educatione Jovis infantis ait: Nec sane rustico dignum est sciscitari, fueritne mulier pulcherrima specie Melissa, quam Juppiter in apem convertit, an, ut Euhemerus poeta dicit, crabronibus et sole generatas apes, quas nynphe Frixonides educaverunt. Mox dicit eo specu Jovis extitisse nutrices, eaque pabula munere dei sortitas, quibus ipse parvum educaverant alumnum. Hec ille. Ex quibus sumitur Jovem melle tantum educatum. Hic tandem cum adolevisset, ob captos parentes bellum habuit cum Tytanis, liberavitque illos. Inde patrem regno expulit, eo quod comperisset eum vite sue insidiari, que supra ubi de Saturno latius dicta sunt; et hinc illi dicunt bellum cum Gigantibus consecutum, quos superatos supposuit montibus, ut premonstratum est. Deinde orbe subacto cum fratribus imperium partitus est, dato Plutoni Infernorum dominio, Neptuno autem maris, sibi Olympo servato. Et cum iam diu ante Iunonem sororem suam sumpsisset in coniugem, et rex potens factus, glorie avidus, cepit ambire, et non minus astutia quam viribus non solum humanas laudes, sed divinos etiam sibi quesivit honores, templa quidem, ut in Sacra legitur hystoria, in multis locis construxit et suo dicavit nomini, et in quamcunque regionem venerat, reges principesque populorum hospitio sibi comitate sua et amicitia copulabat, et cum ab eis digrederetur, imperabat sibi edificari fanum et suo hospitisque sui nomine insigniri, quasi ut ex hoc posset amicitie ac federis memoria conservari. Et hac astutia factum est, ut constituta sint templa Iovi Ataburio, Iovi Labriando, cum Ataburius et Labriandus auxiliares eius fuerint in bello. Sic et Iovi Laprio, et Iovi Molioni, et Iovi Casio et que huiusmodi sunt, quod ille astutissime excogitavit, ut sibi divinum honorem et hospitibus suis perpetuum nomen acquireret cum religione connexum. Gaudebant autem illi, et eius libenter obsequebantur imperio, et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. Et hoc modo religionem cultus sui per orbem terre Iuppiter seminavit, et exemplum ceteris ad imitandum dedit. Is insuper in Olympo monte habitavit, ut eadem Sacra testatur hystoria, ubi legitur: Ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem vite colebat, et eo ad eum in ius veniebant, si que res in controversia erant. Item si quis quid novi invenerat, quod ad vitam humanam utile esset, eo veniebat atque Iovi ostendebat etc. Preterea quantumcunque homo hic circa honores occupandos ambitiosus esset et libidini deserviret, multa tamen bona et utilia humane vite adinvenit et introduxit et non nulla mala sustulit, et inter alia amovit a moribus hominum consuetudinem comedendi carnes humanas, quibus Saturni tempore vescebantur. Qui tandem dispositis rebus suis diem clausit, de exitu cuius testis est Ennius. Ipse quidem in Sacra hystoria, descriptis omnibus, que in vita sua gesserat Iuppiter, ad ultimum sic ait: Deinde Iuppiter postquam quinquies terram circumivit, omnibusque amicis atque cognatis suis imperia divisit, liquitque omnibus leges, mores, frumentaque paravit, multaque alia bona fecit, immortalem gloriam memoriamque adeptus, sempiterna monumenta suis reliquit, etatem pessime actam in Creta vitam commutavit, et ad deos abiit, eumque Curetes filii sui curaverunt, docoraveruntque eum et sepulcrum ei in Creta in oppido Aulatia, et dicitur Vesta hanc urbem creavisse, inque sepulcro eius scriptum antiquis licteris Grecis Ζευς Κρονου. Euemerus autem dicit eum in Occeania mortuum, sed bene in Aulatia oppido sepultum. Forsan et hoc nomen Occeanie Crete fuit antequam a Creta nynpha Experidis filia, ut Plinius ait ubi de Hystoria naturali, dicta fuerit. Videsne, celeberrime rex, quanto ingenio, quanto fortune favore, quot antiqui hostis fallaciis longevum nomen, inanem gloriam et divinos honores sibi quesiverit homo iste? Miror equidem illius quantumcunque rudis evi insaniam, ut quem ex homine natum possibilem atque mortalem viderant deum et summum dominum tam inconsulte crederent. Scio possint esse qui dicant multo recentiores in hanc eandem inscitiam non minus fuisse proclives, cum legerimus a Luca medico scriptum apud Lystros Licaonie Barnabam et Paulum viros sanctissimos et divini dogmatis predicatores, eo quod contortum a nativitate hominem in nomine Iesu Christi rectum ambulantemque fecissent, a Lystris deos evestigio creditos, Barnabam Iovem, et Mercurium Paulum, eisque renuentibus serta et holocausta tanquam diis a pontificibus et populo preparata, de quibus ego minus miror, divinum enim opus fecerant ignorantibus Lystris, quoniam non suo, ut ipsi testabantur, sed Christi opere. Iuppiter autem quid unquam supra hominem facere visus est? Nil equidem. Victoriosus fuit homo, est non satis hoc, cum fortune opus sit, ut ob id deus et celi rex debeat a quoquam credi? Profecto vertibiles nimium in credulitatem erant illius evi mortales. Nos autem veteres in sua fatuitate sinamus, et ad omissa vertamus calamum. Postquam que ad hystoriam spectant de Iove dicta sunt, quid de eo fingentes dixerunt prosequamur. Primo quidem eum patrem dominumque deorum et celi regem dicunt, eique loco sceptri trisulcum fulmen tribuunt. Eius preterea arborem dixere quercum. Sic et eius in tutelam aquilam posuere. Nunc quid per hec sensisse potuerint videamus. Deorum autem pater et dominus ideo hic dictus est, quia, eo regnante, heroum tempora seu cepere seu floruere, in quibus et poetarum seu theologorum gentilium cepit et floruit studium apud Grecos. Qui cum istum tanquam ea tempestate mortalibus ceteris prevalentem cernerent, eumque iam sibi ne dum apud suos, sed et apud exteras nationes adhuc viventi divinos honores quesisse et eorum patrem esse aut maiorem, qui iam eius intuitu fictionibus ad divinitatem extollebantur, et quod ei nomen etiam faveret Iuppiter, quod iam diu erat celebre, et vero deo attributum, faveretque illi locus habitationis Olympus, quo nomine celum etiam appellamus, eum deorum finxere patrem et celi regem. Nec suffecit attribuisse ille quod fecerit, quin imo multa ex his que ante eum per plura secula facta fuerant, et potissime eorum duorum temporibus, quos supra Ioves nuncupatos diximus, per nominum abusionem in hunc revocata sunt, nec aliter quam suo evo facta eidem attributa. Et quod longe perniciosius fuit, multa ad verum Deum, vere deorum dominum spectantia, sub huiusmodi fictionis velo recondita, et demum enucleata ad potentiam et deitatem fictam huius hominis spectare ab ignaris credita sunt, tantumque inolevit hec inscitia, ut non solum Iovis esse que dei, sed Dei veri esse que Iovis erant crederentur, ut puta adulteria, proditiones et bella et huiusmodi. Sane quotiens pro isto Iove illustres viri Deum sensere verum, quod minus honestum de Iove scribitur, pro aliquo naturali actu opere nature naturate producto, que dei opus est, intelligi voluere; quod ego non laudo per illecebres fictiones divinam designari potentiam. Deorum insuper numerositatem non adinvenere, ut tot crediderint deos esse, quin imo prudentes voluere deitates illas multis ascriptas diis, potentie unius veri Dei officia esse, existimantes sic per ministros deum agere uti mortales agimus, quod clarissime in libro De dogmate Platonis ostendit Apuleius. Nos autem et bene secundum psalmistam credimus de Deo, quia dixit, et facta sunt. Nec tamen negamus Deo ministros esse, alios iustitie ut Demones, alios gratie ut Angelos, alios opportunitatum et victus, ut supercelestia corpora; sed de his alias. Per fulmen vero trisulcum loco sceptri Iovi additum, eo quod igneum sit, ostendere voluere fingentes, non nunquam eum pro elemento ignis et aeris assummendum, ut asserit Servius, et tunc Iunonem eius coniugem terram et aquam esse volunt, eo quod ex eis omnia quorundam iudicio procreantur, et sic, secundum Varronem ubi De agricultura, duo dicuntur parentes magni, Iuppiter pater et Iuno mater. Puto ego hanc fictionem originem habuisse ab his, qui arbitrati sunt ignem rerum omnium causam, ac eo agente cuncta generari atqua nutriri. Et sic dum ignis et aer est Iuppiter, eius opus est corruscationes et tonitrua, nubes congregare atque dissolvere, ventos excitare atque comprimere, fulmina emittere et huiusmodi, eo quod hec in regione aeris, igne agente conficiantur. Trisulcum autem ideo dixere fulmen, ut triplex fulminis designetur proprietas, est enim coruscum, et scindit, et urit, de quibus, si quis plene videre cupit, Senecam phylosophum videat, ubi De questionibus naturalibus. Quercum arborem ideo attributam volunt, quia eius fructu primevi homines pascerentur, et ideo visum est eam arborem rite dici illius, ad quem spectat educare homines, quos ipse produxit, seu quorum gerit imperium. Hanc Ysidorus, ubi De ethymologiis, nucem videtur arbitrari, eamque dicit a Latinis iuglandem vocari, quasi Iovis glandem, eo quod Iovi olim consecrata fuerit, et sequitur eius fructus tantum habere virium, ut, si mittatur inter suspectos herbarum vel fungorum cibos, quicquid in eos virulentum sit exudent, rapiant et extinguant. Aquilam eius in tutelam esse asserunt, eiusque rei causam Lactantius ex alieno describet, dicens: Cesar quoque in Arato refert Aglaosten dicere Iovem, cum ex insula Naxo adversus Tytanos proficisceretur, et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium advolasse, quam victor bono omine acceptam tutele sue subiugarit. Sacra vero hystoria etiam ante consedisse illi aquilam in capite, atque ei regnum portendisse, testatur. Cur infans a Saturno absconditus sit, cur cum Tytanis bellum, cur Saturnum fugaverit, satis plene, ubi de Saturno, monstratum est. De coniugio vero Iunonis, etiam ubi de Iunone est explicitum. Sic et de nomine satis plene ubi de Iove primo. Et ex his que ibidem et hic scribuntur, si quis vellet, satis posset advertere, quantum homo iste cum proprietatibus Iovis planete convenerit, et quoniam ob id merito sit Iuppiter nuncupatus.