Prohemium.

Ex Achaya inter Pachinum, Trinacrie promontorium, et veteres Syragusas leni satis spiritu me Subsolanus detulerat. Ibi dum, iam in finem fere deducta omni Neptuni prole, vetustissimorum regum potius adventum in insulam quam gesta narrassem, et mecum omnia circumspectans excogitarem, ad quam celi plagam vertenda esset navicule prora, venit in mentem tantum nunc velo, nunc remis, nunc pedibus itum fore, ut ex filiis Saturni, senis infausti, nullus superesset, cuius non esset descripta soboles, preter Jovem, quem patrem dominumque regemque deorum et hominum voluere. Obstupui, fateor, serenissime rex, et animi cecidere vires, et, quasi itinere meo obstaculum insuperabile esset obiectum, desperans aiebam: Heu miser, potui amplissimum Occeani gurgitem intrare et fluctus in sydera usque surgentes modico conscendere lembo; potui vastum litus omne Mediterranei maris inter mille scopulos et sonantia saxa ambire, montes scabrosos abscendere, lubricas calcare valles, tenebrosa antra subire, perscrutari lustra ferarum et silvarum atque nemorum sepositas umbras, lustrare urbes et oppida, et, quod longe terribilius, ad Manes usque descendere, et Ditis opacas intrare domos, et terre viscera oculis terebrare, et sic aliorum deorum prolem etiam renitentem calamo tanquam cognitam in medium trahere. Nunc autem, si Jovem non videro, quo pacto eius, que amplissima est, posteritatem scripsisse potero? Si autem Jovem vidisse velim, in celum ire necesse est. Quo, infelix, ex sublimi saltu, quo ex monte celso in illud meme deiciam? Quis me eo ventorum extollet impetus? Que deferet condensa nubes aut ipsius Jovis armiger ales? O utinam ab Inferis remearet Dedalus, qui solus homini pennas induere novit, et mortalibus insuetas celi vias ostendere; ipse forsan oportunitati huic posset prestare suffragium, quod nisi, undecunque venerit, detur, post tot exanclatos labores, tot victos timores, tot etiam obices superatos, infecto itinere incohato, non absque ignominia temeritatis mee subsistendum est. Optabam preterea celestium videre patriam, et quo ordine sanctissimi illi gentilium theologi templa, palatia, atria, domosque disposuissent celitum. Preterea et cum ipso Jove ipsius sublime videre solium, quo iure sacrum illud deorum consistorium conveniret in unum, quod in illos ipsius imperium, quis ordo sedendi, que presidentis maiestas, que leges darentur, que et quo ritu largirentur imperia, ut in finem debitum mundi gubernaretur mortalitas, et alia etiam tam pregrandis dei magnalia. Ceterum, dum hinc videndi desiderio celum ac perficiendi itineris angerer, inde desperatione premerer, et ecce ex litore Syculo, me etiam gubernaculum non regente, repentino impetu in Cretam usque delatus sum, quam cum circumspicerem, non ante Ydeum montem aspexi, quam, resoluta mentis caligine, et veri Dei illustratus lumine, proletarii Jovis cognovi cunabula atque fornices in circumitu, et, qua in parte eius cineres et ossa iacerent, memini, et sic eum non deum, celi thronum tenentem, fore perpendi, sed hominem, cuius acta, mores ut reliqua non maiori labore quam aliorum deorum gentilium poterant ex terrenis speculis intueri. Revocatis igitur viribus, ut eum eiusque numerosissimam prolem describam, iter, quod prepeditum rebar, intrabo, orans in optatum me terminum dirigat, qui futurum sibi dilectissimum populum per Rubrum mare eduxit sicco vestigio ex Egypto.

Share on Twitter Share on Facebook