Agamenon Phystenis fuit filius, ut supra, et Atreo a patre parvulus derelictus. Fuit hic Micenarum rex et Thyestis successor, ut in Yliade etiam sentire videtur Omerus, ubi de sceptro Agamenonis multos describit versus, fere hoc dicentes: Apud Troiam in contione Grecorum presidens Agamenon sceptrum tenebat, quod Vulcanus artifex fecerat, illudque dedit Iovi Saturnio. Postea Iuppiter concessit Dyactoro Argyphonti. Ermias autem rex dedit Pelopi Plisippo, postea Pelops dedit Atreo, qui moriens Thyesti bellicoso reliquit. Qui Thyestes reliquit Agamenoni multis insulis et Argo omni imperanti etc. In quibus verbis non servatur genealogie descriptus ordo, quem Latinorum autoritatem describens secutus sum. Cepit autem regnare Agamenon, secundum Eusebium, anno mundi IIII vii°, quo anno Helena rapta est, et Grecia omnis in Troianos incitata pari omnium consensu, congregatis in Aulide navibus et exercitu, imperator factus in bellum perrexit, Clythemestra coniuge relicta, ex qua iam plures susceperat filios. Et apud Troiam labores multos passus, quorundam etiam principum simultates pertulit, quibus agentibus imperio depositus est; et illi Palamedes suffectus, qui crimine Ulixis occisus, Agamenon maiori sua gloria in imperium reassumptus est, quam ignominia depositus. Sustinuit preterea indignationes Achillis ob Briseydam illi a se sublatam. Tandem capto Ylione atque diruto, cum illi cessiset in sortem cum preda plurima Cassandra Priami filia, naves in patriam rediturus ascendit. Verum tempestate actus fere per annum erravit, ut scribit Omerus antequam deveniret in patriam. Interim autem, ut idem testatur Omerus, Egystus, Thyestis filius, cum tacite omnia occupasset, positis per litus speculatoribus, et audito ab eis Agamenonis reditu, viginti ex amicis suis in insidiis posuit, et ipse cum comitatu reliquo ficta letitia illi obvius factus est, et ingens ei paravit convivium. In quo, Clytemestre consensu, illum cum sotiis epulantem occidit. Seneca autem poeta aliter de morte eius sentire videtur, ea in tragedia cui titulus est Agamenon. Dicit enim Clytemestram acri dolore agitatam, quod Cassandram Agamenon secum traheret. Ego autem credo commissi sceleris timore, et cum Egysto adultero, esto primo discorde, sed in concordiam ut percipitur revocato, ea die qua patriam intravit domum, parato a Clytemestra convivio, et ipse Agamenon dum picta veste sublimis iaceret, Priami superbas corpore exuvias gerens, ei detrahere cultus hostiles uxor iubet, et induere potius coniugis fide manu textos amictus; verum induta vestis exitum manibus negat, caputque laxi et invii claudunt sinus, et tunc haurit trementi semivir dextra latus Agamenonis, eumque interficit veste invia involutum.