Megapentis dicit Theodontius filius fuit Menelai ex Lydia captiva susceptus post raptam Helenam. Quod Omerus in Odissea testari videtur, dum dicit: ὑιεΐ δε Σπάρτηθεν Ἀλεκτορος ἤγετο κούρην, Ὀς οί τηλύγετος γενετο κρατερος Μεγαπένθηι Ἐκ δούλης· Ἐλένη δὲ θεοὶ γονον ὀυκέτ᾽ ἐφαινον, Ἐπει λή πρῶτον ἐγεινατο παῖδ᾽ ἐραστείνην, Ἐρμϊονην, ἥ εἰδος ἔχε χρυσης Ἀφροδίτηςetc. [Que latine sonant]: Filio autem a Sparte Alectoris accepit filiam. Qui ipsi unigenitus fuit fortis Megapentis a serva. Helene autem dii filium non dederant, postquam primo genuit Hermionam filiam desiderativam. Et sic per hos patet etiam Menelaum Megapenti coniugem dedisse filiam Alectoris Spartani. Cuius nuptias celebrantem Thelemacus Ulixis filius veniens ex Ytachia comperit.