Cachus filius fuit Vulcani, ut dicit Virgilius: Hic spelunca fuit, vasto summota recessu Semihominis Cachi facies quam dira tegebat Solis in accessum radiis, semperque recenti Cede tepebat humus, foribus affixa superbis Ora virum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Vulcanus erat pater: illius atros Ore vomens ignes, magna se mole ferebat etc. Ex hoc fertur, quod Herculis ex Hyspania redeuntis, et cum Evandro hospitantis boves noctu cauda traxit in antrum suum; quos cum diminutos mane cerneret Hercules, nec quorsum errassent posset advertere; videbat enim vestigia pedum ab antro ad armenta venientia, cum reliquis recedebat, sed cum mugirent ob relictos socios abeuntes, respondentes mugitui qui clausi tenebantur, cognita est Cachi fraus. In quem dum verteret Hercules, vi ex antro illum eduxit, et clava interemit, et boves reassumpsit. Alii vero volunt a Cacha sorore Cachi, fratris furtum Herculi revelatum, et ob id meruisse ibidem diu ara sacrisque venerari. Hunc ideo Vulcani filium dictum dicit Servius, quia adiacentia omnia crebra combustione consumeret. Quem Albericus dicebat nequissimum Evandri fuisse famulum seu servum, quod nomen ipsum sonat; nam cacos Grece, Latine malum sonat. Sub fictione autem fabule videtur Solino ubi De mirabilibus hystoriam esse. Dicit enim habitasse Cacum eo in loco cui Saline nomen est, ubi postea trigemina porta urbis facta. Deinde dicit, Celium dicere, quod cum a Marsia rege Tharconi Tyreno legatus ivisset, et ab eo Megali Frigio servandus esset traditus, ab eodem cum amplioribus subsidiis, unde venerat, reductus, regnum circa Vulturnum et Campaniam occupaverunt , et dum tentarent adversum Evandrum et Arcades, duce Hercule, qui tunc forte aderat, Cacus oppressus est. Megalis autem ad Sabinos secessit, quos augurandi disciplinam docuerat.