CAP. LXXVII. De Ceculo Vulcani filio.

Ceculus, si Maroni fides prestanda est, filius fuit Vulcani. Dicit enim de eo sic: Nec Prenestine fundator defuit urbis, Vulcano genitum pecora inter agrestia regem Inventumque focis omnis quem credidit etas, Ceculus etc. Ex hoc talis fertur fabula. Duo fuere fratres, quibus unica fuit soror, que dum secus ignem sederet, favilla casu eius in gremium ex torrente fervido evolavit, ex qua mulierem concepisse aiunt, et peperisse puerum, quem Vulcani dixere filium, eumque ob lippitudinem oculorum dixere Ceculum. Qui die quadam forsan infestatus improperatione, quia non Vulcani filius esset, oravit Vulcanum, ut si eius esset filius demonstraret; nec mora Vulcano agente aiunt missum fulmen, a quo omnes qui non credebant exusti atque perempti sunt; ex quo vere Vulcani filius a superstitibus habitus est. Ego existimo fictionis huius rationem esse talem: Ceculum scilicet Prenestem proprio nomine nuncupatum, et ab egritudine oculorum Ceculum, et idem esse cum Preneste Latini regis filio, de quo supra; et ob evolatam favillulam in gremium pregnantis matris adoptatum Vulcano, eumque hostes suos igne et incendio castigasse, et Prenestem fundasse civitatem, et viribus Turnum adversus Eneam iuvisse.

Share on Twitter Share on Facebook