Tullie due, Tito Livio autore, filie fuere Tullii Servilii, et coniuges Arruntis et Lucii, Prisci Tarquinii <filiorum>. Maior quippe Tullia severi atque impatientis animi, et ad quecunque facinora proclivi, Arrunti mitissimo iuveni contigit. Iunior vero, que piissima mulier erat, Lucio acris et ambitiosi cordis iuveni data est. Ardebat Tullia maior desiderio regni, segnemque virum contumeliis infestabat, et suam damnabat fortunam, quod non Lucio data esset. Tandem actum est, ut morerentur Arruns et iunior Tullia , quam ob rem evestigio maior convenit cum Lucio, et patiente potius quam approbante Servio, matrimonio iuncti sunt; cepitque illico improba mulier viri animum irritare verbis, et ad regnum stimulis impellere; ex quo factum, ut die quadam curiam intraret Lucius, et pro rege sederet, et venientem Tullium pelli faceret, et indi sequi atque trucidari. Quod cum audisset Tullia, conscenso vehiculo, letabunda ad salutandum virum regem cucurrit. Rediens autem domum, cum servii cadaver media in via prostratum videret auriga, atque subsisteret, ne illud transiens vehiculo premeret, obiurgatus a Tullia, eo presso, transivit. Hec peperit Lucio filios, inter quos Sextum Tarquinium, ob cuius illatum in Lucretiam Collatini coniugem per violentiam stuprum, Lucius filiique secum in exilium acti sunt et ipsa cum eis. Que apud Gabios trucidatum Sextum audisse potuit, et vidisse virum apud Cumas Campanie tabida in senectute marcentem. Quis autem mulieri finis fuerit, non legi.
Genealogie deorum gentilium liber XIIus explicit.