CAP. LXXVIII. De Tullio Servilio Vulcani filio, qui genuit Tullias duas.

Tullius Servilius Vulcani fuit filius ex Cresa Corniculana, ut in libro Fastorum testatur Ovidius, dicens: Namque pater Tulli Vulcanus, Cresia mater, Persignis facie, Corniculana fuit. Et paulo post: Iussa foco captiva sedet; conceptus ab illa Servius, a celo semina gentis habet etc. Hunc preterea dicit Ovidius a fortuna dilectum, eamque solitam ad eum ire per fenestram palatii et secum esse, ubi postea facta est porta que a fenestra illa Fenestrale nomen accepit. Huius fabule intentum ex hystoria per Titum Livium stilo egregio enarrata summetur. Quam ut paucis complectar verbis, dico, quod capto Corniculano a Tarquinio Prisco Romanorum rege inter alias captivas iuvencula quedam, eo quod nobilis videretur, a Tarquinio in domum regiam deducta est. Que pregnans peperit Tullium Servilium. Quo adhuc infantulo et in cunis dormiente descendit ab alto igniculus et capiti suo insedit, nullam inferens lesionem. Quem cum vidisset Tanaquil regina auguriorum perita, suasit viro puerum cum diligentia servandum, magnum enim futurum familie sue commodum. Hinc servatus cum strenuus evasisset, Tarquinii filiam sumpsit in coniugem, et vulnerato Tarquinio a filiis Anci Marci, et a regina ex vulnere mortuo clam servato, ea iubente parvulis adhuc existentibus filiis Tarquinii, Servius occupavit regiam. Qua occupata et morte patefacta Tarquinii, Servius illi suffectus est rex. Cui cum due essent ex coniuge filie, illas filiis Tarquinii Prisci dedit uxores. Ipse autem cum multa bona fecisset Romanis, a Tarquinio Superbo genero suo, filie impulsu, occisus est, cum regnasset annis xliiii. Illa igitur flammula de qua supra locum dedit fabule, ut filius fingeretur Vulcani, quod ostendit Ovidius dicens: Signa dedit genitor, tunc cum caput igne corusco Contigit, hincque omnis flammeus egit apex etc. Quod autem a fortuna dilectus fuerit monstravere successus. Hunc Plinius, in libro Virorum illustrium, filium dicit fuisse Publii Cornicularii et Ocreatie captive.

Share on Twitter Share on Facebook