CAP. LXXI. De Erichthonio Vulcani filio, qui genuit Pocrim, Orithiam et Pandionem.

Erichthonius, quem Eritheum appellat Omerus, filius fuit Vulcani et Minerve; ex creatione cuius talis fertur fabula ab antiquis. Quod cum Vulcanus fulmina Iovi adversus Gigantes pugnanti fecisset, petiit eidem loco premii, ut liceret sibi cum Minerva concubere. Quod ipse concessit, data Minerve licentia ut suam verginitatem, si posset, viribus tueretur. Dum ergo Minerve cubiculum intrasset Vulcanus, et Minerve acriter se defendenti vim inferre conaretur, actum est, ut voluntate nimia percitus Vulcanus in pavimentum semen effunderet, ex quo aiunt Erichthonium natum; eique serpentinos dicunt fuisse pedes, ad quos contegendos etate provectus currum primus excogitavit, ut dicit Virgilius: Primus Erichthonius currus et quattuor ausus Iungere equos etc. Huius autem fictionis intentum Augustinus in libro De civitate dei sic detegit. Dicit enim apud Athenienses templum fuisse Vulcano et Minerve commune. In quo compertus est infans dracone circumvolutus, qui cum eum magnum virum futurum iudicio Atheniensium portenderet eum servaverunt, et eo quod parentes essent incogniti, his quibus dicatum erat templum , in quo compertus erat, Vulcano scilicet et Minerve dederant in filium. Hic preterea, ut dicit Anselmus, in libro De ymagine mundi, in celum inter alias celestes ymagines assumptus, Serpentarius dictus est.

Share on Twitter Share on Facebook