CAP. LXX. De Vulcano XXXVII° Iovis filio, qui genuit Erictonium, Cachum, Ceculum et Tullium Servilium.

Vulcanus Iovis et Iunonis fuit filius, ut omnes fere poete testantur. Hic, eo quod claudus et deformis esset, quamcito natus est, a parentibus in Lemnum insulam est deiectus, et, ut ait Theodontius, a symiis educatus est. De hoc in Buccolico carmine dicit Virgilius: Cui non risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubile est etc. Huic uxorem fuisse affirmant omnes, sed que ea fuerit non eque demonstratur a cunctis. Cingius enim, ut Macrobius in libro Saturnaliorum refert, dicit Maiam uxorem fuisse Vulcani; Pyso autem dicit fuisse Maiestam. Omerus primo et inde Virgilius et poete Latini reliqui Venerem fuisse scribunt. Sane cum certum sit plures fuisse Vulcanos, possibile est hos omnes verum dicere, cum cuius Vulcani fuerint coniuges Maia seu Maiesta non dicant. Quod autem Vulcani Lemnensis Venus fuerit coniunx, satis pro comperto teneri videtur. Hunc insuper Iovis fabrum dicunt, et apud Lyparas et Vulcanum insulas ad facienda fulmina et deorum arma Cyclopes obsequiosos et officinas habere testantur. Et ab eo quicquid artificiose compositum est factum volunt, ut Achillis et Enee arma, monile Hermionis, et corona Adriane, et huiusmodi. Hunc preterea dicunt, ostenso illi a sole adulterio Veneris coniugis sue et Martis, ambos invisibilibus catenis coeuntes alligasse. Vocant illum etiam Mulciberum, et filiorum plurium faciunt patrem. Volentes ergo ex dictis sensum elicere, sciendum est primo Vulcanum hunc Iovis et Iunonis fuisse filium, et apud Lemnum regnasse, et Venerem habuisse coniugem, eamque cum armigero comperisse iacentem, ut supra dictum est, ubi de Marte, et hoc quantum ad hystoriam. Quantum autem ad alium sensum, est ante alia advertendum apud nos duplicem ignem esse. Primus est elementum ipsum ignis, quod non videmus, et hoc persepe poete Iovem vocant. Secundus autem elementatus est ignis causatus a primo, et hic duplex est. Primus enim est qui in aere ob velocissimum circularem motum in nubibus accenditur, et hic, dum illas exeundo frangit, coruscationes et tonitrua facit, et maximo cum impetu in terras impellitur. Secundus autem is ignis est quo utimur, ex lignis aliisque combustibilibus a nobis ex silicibus duris eductus et fomentis educatus atque servatus. De his tribus hac in fictione sit mentio. Nam primus Iuppiter est, ex quo et rebus aereis et terreis, que pro Iunone intelligende sunt, duo reliqui oriuntur. Ex his uterque claudus est; nam si fractionem nubis inspexerimus, non recte gradientem ignem, sed nunc in partem istam, nunc in illam declinantem videbimus, et sic claudicantem dicemus. Equo modo et nostri ignis flammas nunquam equali sese in altum extollentes gradu videbimus, sed more claudi nunc altius nunc depressius appetunt altiora. Ex his primus de celo in terram, ut premonstratum est deicitur, nec illi parentes arrident, quia, quam cito creatus est, eicitur. Et sic nec in mensa dignatus est. In Lemnum autem ideo deiectum volunt, quia persepe in insulam illam cadant fulmina. Quod autem dea non illum cubili dignata sit, paulo post ubi de <Eritheo> dicetur causa. A symiis autem nutritus est is, qui penes nos est. Est enim symia animal, hoc habens a natura, ut, quicquid videat hominem facientem, et ipsa conetur facere, et quoniam homines arte et ingenio suo in multis naturam imitari conantur, et circa actus tales plurimum oportunus est ignis, fictum est symias, id est, homines nutrisse Vulcanum, id est ignem fovisse. De quo, ut eius oportunitas cognoscatur, sic in libro Ethymologiarum scribit Ysidorus: Absque igne nullum metalli genus fundi estendique potest. Nichil enim pene quod non igne efficiatur, alibi enim vitrum, alibi aurum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit; igne lapides in ere solvuntur, igne ferrum gignitur et domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide cementa et parietes ligantur; ignis lapides nigros coquendo candificat, ligna candida urendo effuscat, carbones ex pruina fulgida nigros facit, de lignis duris fragilia, de putribilibus imputribilia reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Hec Ysidorus. Volunt insuper hunc Iovis esse fabrum et aliarum rerum omnium artificiosarum compositorem, ut intelligatur quicquid artificiosum fit ignis suffragio fieri, qui, in quantum artificiosus, dicitur Vulcanus ab aliquo insigni artifice sic dicto denominatus. Officine autem eius cur apud Lyparam et Vulcanum insulas esse dicantur, liquido patet; insule enim ignem evomentes sunt, et earum nomen fictioni favet, Vulcanie quippe nuncupantur, sed non a Vulcano Iovis filio dicte sunt, quin imo a Vulcano quodam, qui in Emalio natus illas tenuit. Nec solum eum fabrum armorum aut iocalium ignem seu Vulcanum esse voluere, sed et hominum conventionibus et sermonis initio causam prestitisse volunt, ut in libro De architectura Vitruvius videtur asserere, dicens: Homines veteri more in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur, ciboque agresti vescendo vitam agebant. Interea quodam in loco a tempestatibus et ventis dense crepitantibus arbores agitate, et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eo flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. Postea requie data propius accedentes, cum animadvertissent commoditatem esse magnam corporihus, ad ignis teporem ligna adicientes et id conservantes, alios adducebant, et nutu monstrantes ostendebant quas ex eo haberent utilitates. In eo hominum gressu cum profundebantur, aliter e spiritu voces cotidiana consuetudine vocabula ut obtigerant constiterunt. Deinde segregando res sepius in usu ex eventu fari fortuitu ceperunt, et ita sermones intra se procreaverunt. Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et consilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent, habentes a natura primum preter reliqua animalia, ut non proni, sed erecti ambularent, mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, in manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, ceperunt in eo cetu alii de frondibus facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli yrundinum nidos et edificationes earum imitantes, de luto et virgultis facere loca que subirent. Hec Vitruvius. Non autem insignis homo iste Pentatheucum legerat, circa cuius initium longe alium sermonis autorem Adam omnia nominantem legisset. Et alibi Caym non domos tantum, sed civitatem etiam construentem novisset. Sed de hoc alias. Cur autem Vulcano Cyclopes obsequiosi dati sint, supra ubi de Cyclopibus explicatum est. Vulcanus autem faber iste ideo dictus est, ut ait Servius, quasi volicanus, quod per aerem volet. Rabanus autem dicit: Vulcanus volans candor. Mulciber autem dicitur, ut ait Albericus, quasi mulcens ymbrem, eo quod, cum nubes altiora petierint calore, in pluvias resolvuntur. Ego autem Mulciberum dici puto quia molliat era.

Share on Twitter Share on Facebook