CAP. I. De Tantalo XXX° Iovis filio, qui genuit Nyobem et Pelopem.

Tantalus, ut dicit Lactantius, filius fuit Iovis ex Plote nympha susceptus. Hunc dicit Eusebius Frigum fuisse regem, regnante Eritreo Athenis. Et huic ob raptum Ganimedem bellum fuit adversus Troium Dardanie regem, et Ganimedis patrem. Volunt preterea hunc deos in convivio habuisse, eisque ut experientiam deitatis eorum assumeret, occiso filio, illum membratim discerptum coctumque apposuisse comedendum. Qui, cum abhorruissent cibum, non solum abstinuere, sed, collectis in unum membris, puerum in formam pristinam reduxere, et revocata per Mercurium ab Inferis anima, eam illi restituere. Sane cum adverterent humerum deesse puero, quem devoraverat Ceres, loco consumpti eburneum refecere. Tantalum autem deiecere ad Inferos talique damnavere supplicio, ut fluvio ad os usque demersus siti vexaretur assidua, et dum os forte declinaret in potum, aque fluminis etiam declinarent in tantum, ne illas posset contingere. Desuper autem arbores pomis honustas addidere, que ad os eius usque descenderent, ipse tamen ingenti et continua percitus fame, dum illa carpere conaretur, se tam diu extollerent, quam ipse diu ut contingeret laboraret. Et sic factum est, ut inter poma et aquas positus fame sitique vivens depereat infelix homo. Nunc quid ex his sentiendum sit advertendum. Et concesso eum Iovis fuisse filium, seu verum, seu ob aliquam similitudinem attributum. Et que ad Ganimedem spectant, ubi de Ganimede posita sint. Dico eum ob id diis filium apposuisse dictum, quia cum avarissimus homo fuerit, et rem domesticam plurimum augere curaverit, frumenta, ex quibus popularem exhauriebat pecuniam, non aliter quam filium diligebat, que tunc diis apposuit dum cultis agris iniecit, iniecta quidem sulcis in conspectu superiorum corporum sunt, que eiusdem agentibus superis in frugem venientia pristinam reassumunt formam. Verum humerus, id est semen devoratus a Cerere, id est a terra consumptus, heburneus restauratur, dum in crescente segete nutrimenti robur immittitur. Supplicium autem huius ostendit liquido avari hominis detestabilem vitam. Dicit enim Fulgentius Tantalum interpretari visionem volentem; quod optime unicuique competit avaro, non enim aurum et amplam supellectilem congregat, ut eis utatur, quin imo ut illam intueatur, et cum pati non possit sibi, quid boni ex congestis divitiis facere eis immixtus fame periclitatur et siti.

Share on Twitter Share on Facebook