Prohemium.

Si post longum predestinati agri discursum, rex illustris, et si iter in finem non venerit, conceditur aurige discreto anelos equos curru dimovere, et illos aliquantisper vagos exonerare vesicam permittere, et recenti fluvio atque florido recreari prato, dum ipse apud mercennarium hospitem potu sibimet parcit et somno. Et aratori instructo, quanquam omnis ager vomere scissus non sit, parte adhuc diei superstite iugo boves solvere, et in quietem et pascua ire permittere, dum ipse, leni blandiente aura, fusca sub nemorum umbra iam satur cantu rudi duros conatur oblivisci labores. Nec non et egregio bellorum duci, posito in finem certaminis itum non sit, fessos et sanguine graves, dato signo, revocare milites, ut et a periculo cladis retrahat, et, restauratis ocio viribus, eos alias in hostes acriores inmittat. Quis michi non esse fas dicet, esto in finem numerose prolis Cretensis Iovis non venerim, parte tamen maxima recitata, subsistere paululum, et, quasi ad certam venerim metham, resipiscere? Nemo arbitror iuste! Morem igitur aliorum secutus, non aliter quam si in certum et insignem terminum devenissem labore attritus in Auxonicum litus, quamvis inportuosum, substiti, arbitratus insuper, quod brevioribus distinguitur signis, facilius intellectu capitur, et tenacius memorie commendatur. Ibidem dum non fessos oculos in circumitu ducerem, cepi veterum prospectare vestigia rerum. Hinc enim veteres Cume, Calchidiensium opus, Dedali templum, et Meseni tumulus, atque Iulie aque admirationem tenebant animum, et ex opposito Inarime, vetus symiarum hospitium, et ex Inarime excussa Prochita distrahebant. Sic sonantes revolutionibus extuantium fluminum Vulturni fauces atque Lyris, Fucini nebule, et Linterni paludes, exilio et morte venerandissimi primi Scipionis Africani nobilitate; et in conspectu fere M. Scauri villula suo adhuc insignis nomine, atque Formarum fere deleta vestigia, et longiuscule in radicibus montium Calenus, Stelenates, atque Campanus agri mira fertilitate conspicui, et super eminentia agris oppida Suessa, Theanum, Sidicinum, Casilinum, Thelesie, et alia plura tam Romanorum operum quam Cartaginensium monimenta; nec non et multa, quarum longa magis quam utilis huic operi esset hystoria. Sed cum iam, brevi quiete recreatus, animus vires in laborem promitteret, reintravi volens mare velivolum, et in Frigiam usque devectus, sumpsi animum Tantali aliorumque quorundam ex filiis Iovis prolem exquirere atque describere. Quod ut peragam, ille faciat, precor, qui ad ictum virge servitoris sui Moysi sitienti populo aquas affluenter emisit ex rupe.

Share on Twitter Share on Facebook