CAP. LIX. De Laodomia Bellorophontis filia et Sarpedonis matre.
Laodomia filia fuit Bellorophontis et Achimenis coniugis eius. Hec autem, cum virgo formosa esset, Iovi placuit, qui cum ea concubuit, et, ut dicit Omerus, ex eo Sarpedonem peperit, qui postea rex Lycie fuit.