CAP. LVIII. De Bellorophonte Glauci filio, qui genuit Laodamiam, Ysandrum et Yppolocum.

Bellorophon, ut in predicta Glauci oratione ad Dyomedem, filius fuit Glauci predicti. Fuit equidem Bellorophon iste iuvenis inclito decore conspicuus, et insignis virtutis eximie. Hunc regem Ephyre fuisse dicit Omerus, qui a Pryto rege Argivorum regno privatus, apud eum, eo iubente, divertit. Cuius uxor Anthya, seu secundum Lactantium Stenoboes, formositate eius capta, in suam compellavit libidinem, renuentemque, quod ei vim voluisset inferre, Pryto accusavit. Qui indignatus cum noluisset occidere eum, licteras, in quibus iubebatur occidi, Aryobati socero suo deferendas tradidit illi. Bellorophon autem in Lyciam veniens, ab Ariobate, ut moreretur, ad occidendam Chymeram missus est. Erat enim Chymera monstrum, ut ubi supra de ea dictum est. Bellorophon autem, equo Pegaso sumpto, evolavit ad illam, atque occidit. Inde cum esset Ariobati adversus Solimisos bellum, de virtute Bellorophontis confidens, illum misit in pugnam; qui eque Solimisos expugnavit atque fugavit. Tercio adversus Amazonas insultantes in eum, arma arripi iussit. Bellorophon autem superatas in terminos redire coegit. Que cum vidisset rex, eius misertus est, et Achymenem filiam suam Anthye sororem, illi, ut dicit Lactantius, dedit in coniugem cum parte regni, ex qua ipse suscepit Ysandrum, Yppologum, et Laodamiam. Stenoboes autem, seu Anthya, cum rescisset eum a patre honoratum se ipsam interemit. Et, ut placet Servio, ob hoc crimen Pryti filie in insaniam devenere. Ex eo vero quod hic fictum est, sic sentit Fulgentius. Dicit enim Bellorophontem, quasi <bulephorunta>, quod nos Latine sapientie consultatorem dicimus, qui libidinem spernit, id est Anthyam; anthyon enim Grece, contrarium Latine dicitur. Que Anthya Pryti coniunx est, qui prytos Panphyla lingua sordidus dicitur. Et cuius uxor libido, nisi sordidi est? Et bona consultatio, id est Bellorophon qualem equum sedet, nisi Pegasum? quasi pegasion, id est fontem eternum. Sapientia enim bone consultationis eternus fons est. Ideo pennatus, quia mundi naturam universam celeri cogitationum theoria collustrat. Preterea Bellorophon Chymeram occidit. Chymera enim quasi chymeron, id est fluctuatio amoris, quam tricipitem dicit Fulgentius, et ideo tricipitem, quia tres amoris sint actus, hoc est, incipere, perficere et finire. Dum enim amor noviter venit, ut leo feraliter invadit, quod capra in medio sit vel fingatur, perfectio libidinis est, ea videlicet causa, quod hoc animal sit in libidinem valde pronum. At vero quod postremo draco dicitur, quia post perfectionem vulnus det penitentie venenumque peccati etc. Sed quicquid dicat Fulgentius, hoc habet hystoria, Chymeram montem esse Lycie in summitate flammas <evomentem>, demum leones paululum inferius <nutrientem> inde capreas <alentem> et postremo in radicibus serpentum <abundantem>. Que cum illum redderent inabitabilem, et circum adiacentibus noxium, Bellorophon, ut alibi dictum est, his nocuis sublatis, habitabilem fecit. Preterea videtur placere Plinio in libro Naturalis historie ab hoc primo equo vehi compertum.

Share on Twitter Share on Facebook