CAP. LXVII. De Athamante Eoli filio, qui genuit Phrysum, Hellem, Learcum et Melicertem.

Athamas rex filius fuit Eoli, ut satis per Ovidium patet. Ex quo <talem> Servius hystoriam refert. Dic enim quod Athamas habuit Neyphilem uxorem, ex qua suscepit Phrysum et Hellem, verum cum insania Liberi patris concitata in silvas abiisset, Athamas filiis eius Ynoem Cadmi filiam superinduxit novercam. Que, uti novercarum mos est, privignis exitium machinata, cum matronis egit, ut frumenta ferenda corrumperent; quo peracto, fames valida subsecuta est. Tandem cum ad consulendum Apollinem misisset Athamas, Yno eum, qui missus fuerat, dolose corrupit, egitque, ut referret ab oraculo dictum, Neyphilis filios ad famem auferendam immolandos, quos et ipsa accusaverat, quod frumentum incendissent. Athamas autem invidiam plebis timens, Phrysum et Hellem publice arbitrio commisit noverce; clam autem illis salutare concessit remedium, egitque ut Phrixus aureum abduceret arietem. Qui Iunonis nutu monitus, una cum Helle sorore sua illum conscendens mortem evitavit et abiit. Inde superaddit Ovidius lunonem excitasse ab Inferis Furias in Athamantem, que venientes in aulam, in qua forte tunc erat Athamas, eum colubribus iniectis in tantam deduxerunt insaniam, ut dum videret Ynoem ad se cum duobus filiis venientem, leenam illam crederet, et filios suos leene catulos; quam ob rem emisso clamore ingenti in eos irruit, et Learcum ex filiis alterum ex ulnis matris excerptum totis viribus illideret saxo. Quod Yno videns territa, cum Melicerte filio altero fugiens, se ex rupe, que Leucotoea dicitur, precipitem dedit in mare. Quid tandem de Athamante factum sit, nullum extat vestigium. Iunonem, regnorum et divitiarum deam, Thebanis infestam sepissime poete dicunt propter crebram regum apud eos mutationem; ex qua profecto populis mala consequuntur plurima. Verum quod ad Athamantem spectat, dicit Barlaam Ynonis odium in privignos egisse, ut opere cuiusdam arietis nutritoris Phrisii, Phrysius ipse cum sorore Helle cum omni ornatu regio et thesauro aufugerent, quod Yno dolens non tantum Athamantem infestabat iurgiis, quod regnum spoliasset divitiis et splendore regio, sed omnes regni proceres in eum tanquam in regni desolatorem incenderat, quibus impulsus Athamas et in Ynoem accensus, non in eam solum, sed in filios, quos ex ea susceperat, die quadam, more furentis irrupit, et secutum exinde est, quod supra dictum est.

Share on Twitter Share on Facebook