CAP. LXVIII. De Phryso et Helle filiis Athamantis.

Phrysus et Helles filii fuere Athamantis regis et Neyphilis, in quos dum Yno noverca machinaretur mortem, ipsique, ut dicit Lactantius, per insulam ferrentur incerti, eis a matre aries aurei velleris apparatus est. Servius autem, supra, dixit a patre, eaque iubente illum conscenderunt ambo Colcos usque petituri salutem. Quos cum per mare deferret aries, contigit, ut Helles perterrita caderet in pontum, et confestim a vertigine raperetur aquarum; ex quo secutum est, ut eternum illi ponto cognomen imponeret. Nam ab ea demersa de cetero semper Hellespontus illa maris particula, in qua periit, appellata est. Phrysus autem incolumis devenit ad Oetham Colcorum regem, et cum ab eo comiter fuisset susceptus, iuxta matris imperium arietem sacravit Superis. Alii Marti tantum consecratum volunt. Et, ut scribit Pomponius Mela, iuxta Phasis fluminis hostia oppidum a Themistagora Milesio conditum est, et Phasim denominatum, penes quod Phrysi templum, et lucus fuit nobilis aurei velleris ariete. Phryso tandem Oetha filiam dedit in coniugem, puto ego Calciopem. Verum cum, oraculo dicente, audisset, ut sibi caveret ab Eoli prole, sciretque Phrysum Eoli nepotem, esto illi filiam in coniugem dedisset, et iam Phrysus ex ea filios suscepisset, sibi magis timens, quam genero parceret, ad evitandum periculum illi prenuntiatum, Phrisum interficit incautum. Quod autem hic fabulosum videtur et, si supra secundum opinionem Barlae expositum sit, libet aliorum sensum apponere. Sunt ergo qui dicant Phryso et Helli navem ad fugam fuisse paratam, cui aries aureus esset insigne. Eusebius autem dicit a Palefato affirmari arietem vocatum fuisse Nutritorem, per quem a novercalibus insidiis liberati sunt. Sed quid ergo diis seu Marti consecratum fuit a Phryso, si navis tantum aut nutritor aries fuit? Ego autem quod dicit Barlaam, aut verum aut veritati proximum reor. Et quod a matre illi sit aries apparatus, sic potest intelligi. Diximus enim supra eam non mortuam, sed in silvas aufugisse, que vivens potuit tanquam conscia filio revelasse thesauri locum, et sic arietem aureum preparasse. Marti autem ideo consecratus est aries, ut intelligamus reges congregare thesauros et servare, ut eis opitulantibus volentes bellum possint inferre, aut a se instante oportunitate repellere. Scribit insuper Eusebius hoc, secundum quosdam, fuisse regnante Athenis Erichtheo, Argis vero Abante anno mundi III dcccxx; secundum autem alios, regnante Argis Pryto, anno vero mundi III dcccxliii.

Share on Twitter Share on Facebook