CAP. XXII. De Alcione filia Eoli et Coniuge Ceys.

Alciones filia fuit Eoli, ut per Ovidium patet, dum dicit: Neve tuum fallax animum fiducia tangat, Quod socer Yppotades tibi sit, qui carcere fortes Contineat ventos etc. Huic enim coniunx fuit Ceys rex Trachinne, Luciferi filius. De quibus ambobus et infelici eorum casu supra ubi de Ceyce dictum est.

Share on Twitter Share on Facebook