Misenus Eoli fuit filius, ut ait Virgilius: Misenum Eolidem, quo non prestantior alter Ere ciere viros Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum Et lituo pugnans insignis obibat et hasta. Postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Enee sese fortissimus heros Addiderat socium, non inferiora secutus. Sed cum forte cava dum personat equora conca, Demens, et cantu vocat in certamina divos, Emulus exceptum Tryton, si credere dignum est, Inter saxa virum spumosa immerserat unda etc. Qui ergo fuerit, quid illi officium, et que mors in precedentibus demonstratur. Eum autem mortuum, ab Enea tumulatum idem scribit Virgilius, dicens: Et ingenti mole sepulcrum Imponit, suaque arma viro, remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur eternumque tenet per secula nomen etc. Nunc quoniam sempliciter a Virgilio dicta vera non sunt, quid sit sub cortice fictionis conditum advertendum. Fingit ergo Misenum Eoli filium, eo quod fuit tubicina, nam tube sonus nil aliud est, quam spiritus per fistulam ab ore emissus, sicuti et ventus est aer impulsus, et per terre fistulas e cavernis emissus; et quia ventorum Eolus deus dicitur, quasi eorum autor, sic a similitudine operis Misenus eius dicitur filius. Eum autem a Tritone Neptuni tubicina tractum atque demersum in undas sunt qui credant a Virgilio inventum ad tegendam Enee iniquitatem, quem sepe pium vocat, eo quod putent ipsum apud lacum Averni ab ipso Enea, sacrum illud infaustum Inferis faciente, occisum, sicuti Alpenor in eodem loco occisus est, cum nequeat illud perfici absque humano sanguine. Quod autem illi sepulcrum fecerit, facile credi potest in premium sublate vite. Nec dubium quin apud Baias sit mons parvus, cui adhuc Misenus nomen est, an illi a sepulto homini datum sit, an potius a monte homini, ut fictioni melius conveniret, nescio.