CAP. I. De Hercule XXXVIII° Iovis tertii filio, qui genuit XVII filios, quorum hec sunt nomina: Oxeas, Creonthiades, Tyriomacus, Diicohontes, Ythoneus, Cromis, Agilis, Ylus, Sardus, Cyrnus, Dyodorus, Tlipolemus, Thessalus, Aventinus, Thelephus, Lydus, Lamirus.

Hercules, ut scribit in Anphytrione Plautus, filius fuit Iovis et Alcmene. Que, ut quidam volunt, hac lege nupsit Amphytrioni, ut mortem fratris sui a Theloboeis occisi ulcisceretur; in qua expeditione, ut ubi supra ait Plautus, cum versaretur Anphytrion, Iuppiter in Alcmenam ardens, Anphytrionis militantis forma sumpta ante lucem, quasi ab expeditione rediens accessit ad eam, que cum eum virum suum crederet, cum eo concubuit, ex quo concubitu, esto ex Anphytrione pregnans esset, concepit, ad quam conceptionem nolunt noctem unam suffecisse, quin imo aiunt tribus in unam iunctis lasciviendi spatium adultero Iovi concessum, quod a Lucano scribitur: Thebas Alcumene, qua dum frueretur, Olympi Rector Luciferum ter iusserat Hesperon esse etc. Et sic in tempore geminos peperit, ex Amphytrione viro Yphicleum, ex Iove autem Herculem. Preterea et aliam fabulam ad huius nativitatem spectantem recitat Omerus, quam, quia supra ubi de Euristeo filio Steleni scripsimus, hic reiterare superfluum esset. Hunc veteres maximis extollunt laudibus, et eum quantum ad corporis staturam maximum ferunt, adeo ut nolint eius altitudinem superasse quenquam, et eam septem fuisse pedum, quod Solinus probare videtur ubi dicit: Licet ergo plerique diffiniant nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra hunc modum Hercules fuit etc. Et cum Iunonis noverce inimicitias eum passum velint, et Euristeo regi famulatum prestitisset robore corporeo, et ingenio ceteros anteisse confirmant. Cuius labores precipuos fere omnes duodecim tantum fuisse confirmant, cum XXXI, esto non omnes equos, fuisse comperiam. Primo quidem, dum adhuc esset infantulus et in cunis cum fratre iaceret, a Junone odiis insecutus, dormientibus parentibus, ad eum devorandum serpentes duo missi sunt. Quibus visis, terrefactus Yphicleus ex cunis decidit et eiulatu suo parentes excitavit. Qui surgentes Herculem invenere cepisse manibus serpentes et eos occidisse. De quibus in tragedia Herculis Furentis sic ait Seneca poeta: Infantis etas? monstra superavit prius Quam nosse posset. Gemina cristati caput Angues ferebant ora, quos contra obvius Reptavit infans igneos serpentum Oculos remisso pectore ac placido intuens; Artos serenis vultibus nodos tulit Et tumida tenera guttura elidens manu etc. Secundo apud Lernam paludem cum ydra immani monstro certamen habuit, cui cum essent capita septem, et uno exciso, septem illi renascerentur illico, exquisita vitalium origine illam consumpsit. De qua sic Seneca tragedus ubi supra: Quid? Seva Lerne monstra, numerosum malum, Non igne demum vicit et docuit mori? etc. Tertio cum Nemeus leo esset toti regioni terribilis susceptus a Molorco pastore, qui loco proximus erat ubi leo, adversus eum animosus accessit, et captum atque enectum excoriavit et, ob virtutis insigne, loco pallii corio eius postea semper usus est, unde Ovidius: His elisa iacet moles Nemea lacertis etc. Quarto adversus Theumesium leonem, nulla ex parte minus horribilem Nemeo, audaci processit pectore, prostratumque iugulavit. Cuius facti in Thebaide meminit Statius, dicens: Illius in speciem, quem per Theumesia Tempe Anphytrionides fractum iuvenilibus armis Ante Cleonei vestitur prelia monstri etc. Quinto autem aprum Menalium cuncta vastantem cepit. Ex quo Seneca ubi supra: Solitumque densis hispidum Erimanti iugis Arcadia quatere nemora Menalium suem etc. Et, ut dicit Lactantius, hunc aprum vivum detulit Euristeo. Sexto cervam eneos habentem pedes et aurea cornua, Menali nemoris hospitam, quam nemo poterat cursu contingere, ipse cursu superavit atque cepit. De qua sic Seneca ubi supra: Menali pernix fera, Multo decoro preferens auro caput Deprensa cursu est etc. Septimo arcu Stynphalidas occidit aves, Arpyas scilicet, de quibus sic idem Seneca: Solitasque pennis condere obductis diem Petiit ab ipsis nubibus Stinphalidas etc. Octavo taurum deprehendit, Atticam regionem vastantem. Aiunt enim Mynoem bellum adversus Athenienses initurum orasse Iovem, ut sibi victimam se dignam sacrificaturo concederet. Qui illi candidum preparavit taurum. Mynos autem tauri pulchritudine delectatus, alio sumpto, illum armentis suis prefecit, quare turbatus Iuppiter egit, ut illum Pasyphes coniunx amaret, et ex eo prolem susciperet. Hunc victor Theseus in Atticam detulit, ubi insolens factus provinciam omnem vexavit. Postremo ab Hercule captus occubuit. Cuius mentionem ubi supra Seneca faciens, dicit: Taurumque centum non levem populis metum etc. Nono Acheloum superavit, cuius facti fabula ubi supra de Acheloo. De quo Ovidius: Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? etc. Decimo Dyomedem regem Tracie, cui mos erat hospites suos occidere et iumentis suis in cibum apponere, ipse superavit et occidit, et eisdem iumentis manducandum apposuit; unde idem Seneca: Quid stabula memorem diri Bistonii regis etc. Undecimo cum Busiris rex, Neptuni et Lybie filius, oras omnes Nylo adiacentes predator ingens infestaret, et forenses hospites suis mactaret diis, accedens Hercules, eo superato, illam regionem pacatam reddidit, unde Ovidius: Ergo ego fedantem peregrino templa cruore Busirim domui etc. Duodecimo Lybiam petiit et Antheum terre filium lucta superavit apud Summittum Affrice civitatem, ut dicit Lactantius. De quo Ovidius idem dicit: Sevoque alimenta parentis Antheo eripui etc. Huius fabulam scripsisse memini ubi de Antheo ipso. Tertio decimo columnas in occidente posuit, de quibus Pomponius Mela in Cosmographia ait: Deinde est mons peraltus, quem ex adverso Hyspania attollit obiectus, hunc Abilam, illum Calpim vocant, Columnas Herculis utrumque. Addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole montium Occeanum, ad que nunc inundat admissum etc. Nec hoc etiam Seneca tacuit ubi supra, dicens: Utrimque montes solvit abrupto obice Et iam ruenti fecit Occeano viam etc. Quartodecimo aurea mala sustulit puellis Hesperiis, dracone pervigili interempto. Ex quo sic ait Seneca: Post hec adortus nemoris opulenti domos Aurifera vigilis spolia serpentis tulit etc. Quintodecimo adversus Gerionem trianimem bellum habuit, eoque superato atque interempto. Hyspanum atque egregium pecus in Greciam usque maxima cum pompa deduxit, unde Seneca: Inter remotos gentis Hesperie greges Pastor triformis litoris Carchesii Peremptus, acta est preda ab occasu ultimo, Nothum Cytheron pavit Occeano pecus etc. Sextodecimo baltheum regine Amazonum Euristeo regi reportavit, ea superata. De quo idem Seneca: Non vicit illum celibis semper tori Regina gentis vidua Thermodonthie etc. Septimodecimo Cacum Aventini furem etiam interemit; unde Boetius ubi de Consolatione: Cacus Evandri satiavit iras. Octavodecimo Centauros insolentes volentesque Hyppodamiam nuptiarum die surripere Perithoo, Hercules acri bello superavit. Ex quo Ovidius: Nec michi Centauri potuere resistere etc. Nonodecimo Nessum Centaurum sibi sub specie obsequi Deyaniram coniugem surripere conantem occidit, ut patet latius supra ubi de Nesso. Vigesimo Albionem et Bergionem iter impedientes suum, haud longe ab hostio Rodani a Iove lapideo adiutus ymbre, superavit, ut in Cosmographya testatur Pomponius. Vigesimoprimo Hesyonam Laumedontis filiam, pactis eius nuptiis, a cetho marino monstro liberavit. Dicit enim Theodontius quod, turbatis Apolline et Neptunno, eo quod Laumedon ex constructis muris Troianis non impendisset promissum, Troianis pestis immissa est; ad quam effugiendam oraculum responsum est, ut singulis diebus virginem scopulo marino monstro venienti apponerent. Quod cum sorte fieret, Hesyoni tetigit, que, ut dictum est, ab Hercule liberata fuit. Vigesimo secundo Troiam delevit et Laumedontem occidit, seu quia e litore Troiano, Ylam perquirens, prohibitus sit, seu quia non daretur Hesyona promissa, seu quia equos divino semine procreatos negasset poscenti, ut Servio placet. Vigesimo tertio Lacinium latronem, extremam Ytalie oram latrociniis infestantem, occidit Iunonique templum constituit, quod Iunonis Lacinie appellavit. Vigesimo quarto, ut Omerus testatur in Yliade, Iunonem in papilla telo trisulco vulneravit. Quod fecisse dicit Leontius, eo quod ab Euristeo rege audisset eam sibi laborum omnium causam fore. Vigesimo quinto celum humeris toleravit. Cuius causam fuisse dicit Anselmus, ubi De ymagine mundi, quod cum Gigantes deos impugnarent, diique omnes in unam celi partem convenissent, tantum ponderis ingesserunt, ut celum videretur minari ruinam; quod ne caderet Hercules una cum Athlante supposuit humeros. Vulgatior tamen fabula est, fesso Athlanti atque optanti humerum mutare, Herculem interim humerum supposuisse suum; unde Ovidius eum queritantem describens, dicit: Hac celum cervice tuli etc. Vigesimo sexto Hercules descendit ad Inferos, et ibi, ut in Yliade dicit Omerus, Ditem vulneravit. Vigesimo septimo Theseum pavitantem, Perithoo mortuo, liberavit ab Inferis et eduxit ad superos. Vigesimo octavo Alchistam Admeti regis Thesalie coniugem retraxit ad virum. Dicunt enim quod cum infirmaret Admetus, implorassetque Apollinis auxilium, sibi ab Apolline dictum est eum mortem evadere non posse, nisi illam aliquis ex affinibus atque necessariis suis subiret. Quod cum audisset Alchista coniunx non dubitavit vitam suam pro salute viri concedere. Et sic, ea mortua, Admetus liberatus est, qui plurimum uxori compatiens Herculem oravit, ut ad Inferos vadens illius animam revocaret ad superos, quod et factum est. Vigesimo nono Cerberum tricipitem, introitum illi negantem, barba cepit atque deiecit, eumque triplici cathena ligavit et in lucem traxit, ut patet, ubi de eo supra scriptum est. Trigesimo ab Inferis rediens Lycum Thebarum regem, eo quod Megere coniugi vim voluisset inferre, interemit, ut in tragedia Herculis Furentis dicit Seneca. Sic et in furiam versus filios occidit et coniugem, Olympiaca insuper certamina ipse constituit in honorem Pelopis. Postremo, ut in finem eius aliquando veniamus, trigesimum primum laborem superasse non potuit; nam cum cetera superasset monstra, amori muliebri succubuit. Dicit enim Servius, quod cum Euritus rex Etholye ei spopondisset in coniugem Yolem filiam, dissuasione filii, eo quod Megeram occidisset, petenti denegavit. Quam ob rem, capta civitate et Eurito occiso, Yolem obtinuit. Huius enim amore ardens, ea iubente, leonis spolium et clavam deposuit, sertis et unguentis et purpura anulisque usus est. Et quod turpius, inter pedissequas amate iuvenis sedens, penso suscepto, nevit. Unde in Thebaide dicit Statius: Sic Lydia coniunx Anphytrioniadem exutum horrentia terga Pendere Sydonios humeris ridebat amictus Et turbare colos et timpana rumpere dextra etc. Verum tamen Ovidius in maiori volumine et hic Statius non Yolem Etholam, sed Omphalem Lydiam fuisse, que illum colo nere iusserit. Sane possibile est utrumque verum, cum multa fuerint Hercules, et sic variis apud varias mulieres varie potuit contigisse. Dum autem tam illecebri teneretur amore, memor Deianira muneris sibi a Nesso Centauro olim concessi, verum credens quod ille firmaverat moriens, Herculem in sui concupiscentiam revocare volens, misit illi clam Centauri vestem, quam cum non advertens induisset, et circa venationem laboraret, sudore resolutus sanguis venenatus per poros ampliatos calore in precordia lapsus est, eumque in dolorem adeo intolerabilem accendit, ut mori deliberaret, et constructo in Oeta monte rogo, sagictis et pharetra concessis Phyloteti Phyantis filio, in eum conscendit, incendique iussit, et sic fessam animam exalavit. Hunc Seneca in tragedia Herculis Oethei in celum a Iove susceptum dicit, eique Iunoni noverce conciliato desponsatam Hebem iuventutis deam et Iunonis filiam asserit. Omerus vero in Odissea dicit eum ab Ulixe apud Inferos conventum et locutum. Dicit tamen non eum quem videbat Ulixes Herculem verum esse, sed eius ydolum. Hic insuper quantum vivens mortales fortitudine sua fecit attonitos, tantum vel amplius mortuus decepit insanos. Nam tanta veneratione sui mentes invasit, ut pro excellentissimo numine haberetur. Nec sola hoc errore Grecia decepta est, sed et Rome et orbi toto venerabilis factus, templis, statuis et sacris illi constitutis, sanctissime, imo stultissime, divino cultu honoratus est. Sed iam quid sibi fictiones velint advertendum est, et ante alia quid sonet Herculis nomen. Dicebat autem Leontius Herculem dici ab era, quod est terra, et cleos, quod est gloria, et sic Hercules idem quod gloriosus in terra; vel Heracles ab heros et cleos, et sic gloriosus heros. Paulus autem dicebat Herculem dici ab erix, quod lis, et cleo gloria, et sic gloriosus litium. Rabanus autem in libro De origine rerum dicit, quod cum crederent Herculem deum virtutis, eum dici quasi heruncleos, quod Latine virorum fortium famam dicimus. Et scribit idem Rabanus a Sexto Pompeo scribi Herculem fuisse agricolam. Hunc tamen Greci Hiraclim vocant, propter quod nos Heracles non Hercules dicere deberemus, sed cum sic dicatur antiquata consuetudine a Latinis videtur vicium excusari. Hoc tamen nomen Hercules unius tantum hominis proprium fuisse reor, eius scilicet qui Thebis ex Alcmena natus est, cum multorum appellativum fuisse credatur. Nam Varro cum xliii homines Hercules cognominatos numerasset, dicit omnes qui fecerunt fortiter Hercules vocabantur; hinc igitur est quod legimus Herculem Thyrintium, Argivum, Thebanum, Lybim et huiusmodi. Ex quo summetur non omnes prescriptos labores unius tantum fuisse homines, sed plurium, quos quoniam abusio nominum miscuit, cui appropriari debeant de omnibus non habetur, nec etiam que prius seu que postea facta fuerint, et hinc uni tantum et mixtim dantur Herculi; nec ex tot impossibile secundum Pompeium unum fuisse agricolam, non enim solis nobilibus liberalibus natura est, quanquam nobilium opera fortuna faciat clariora. Fuisse autem primo Yphicleum genitum, et inde alio coitu Herculem, morum et operum diversitas adinvenit; nam cum remissus homo esset Yphicleus, Anphytrioni datus est, et ideo primogenitus dictus, quia videretur astrologis constellatio illa, que tunc erat, dum arbitrati sunt eum gigni potuisse, conveniens moribus suis, et subsequens Herculi, et hinc Hercules secundogenitus, et quia esset iniuriarum ultor et religionum atque legum introductor Iovi datus est filius. Ego autem credo filium fuisse Anphytrionis, et eodem concubitu cum Yphicleo genitum, esto matematicorum perspicacitas nequeat rationem aliam cernere, cur gemini fuerint moribus dispares preter constellationum diversitates. Sic Esau et Iacob, sic et alii plures etiam evo nostro fuere gemini, non diversis temporibus, sed uno et eodem coitu concepti, ut arbitratur Augustinus ubi De civitate dei, et ipsam diversorum operum rationem, nondum satis nota est, nisi deo, dato multa possint dici, que forsan viderentur convenientia veritati. Triplicem autem noctem conceptioni huius attributam puto ab operibus humanis sumptum; non enim adeo in brevi tempore edificia magna perficimus, sicuti pauperum domunculas faceremus, et ideo quasi sic natura circa productionem magnorum hominum, et plurimum ponat temporis et laboris, ubi in productione aliorum hominum nox una suffecisse videtur, Herculi, qui ceteros debebat excedere, tres date sunt. Eum autem Iunonem habuisse adversam ideo fictum credo, quia Euristeus rex, qui illi dominabatur, quem pro Iunone regnorum dea possumus hic summere, eum forsan, ob eius inclitam virtutem, suspectum habens, ne aliquid novi moliretur in regno, continuis in expeditionibus semper amotum tenuit, et sic illi potestas regia adversata est. Labores Herculi ascriptos iam plurium fuisse diximus, et sic fictiones quorundam supra enucleate sunt, ubi his contigere, qui ex numero talium crediti sunt. Et nonnulli etiam simplicem hystoriam referunt, et ob id ex multis pauci supersunt poetico velamine tecti, ad quod auferendum venientes; dicit Theodontius in quibusdam Grecorum codicibus legisse Herculem Anphytrionis fuisse filium et non Iovis, et noctu ad cunas eius atque fratris geminos accessisse serpentes, ut existimatum est domesticos et lactis odore tractos, cuius avidi sunt, et cumYphiclei timentis plangore exiti parentes accessissent ad cunas, invenere Herculem vigilantem et impavidum illos, ut poterat, manibus amoventem, quod permaximum fuit existimatum, et tanta ex hoc infantis indoles assumpta est, ut non solum crederetur eum futurum mirabilem hominem, sed etiam illum dei filium arbitrari insipidi ceperint. Ex quo sibi locum fecit fabula, eum scilicet ex Iove conceptum, quem ex viro mulier honesta conceperat. Secunda Herculis gloria est ydram septicipitem occidisse, cuius figmenti rationem talem recitat Albericus. Dicit enim ydram locum fuisse aquam e diversis locis evomentem, a qua civitas et circumvicinia omnia vastabantur, cuius uno clauso meatu erumpebant multi. Quod cum videret Hercules loca multa in circuitu exussit, et sic aque clausit meatus. Ego autem arbitror aliquem strenuum fuisse virum, qui averterit aquas ex diversis scaturiginibus loca palustria atque fetida facientes, hoc pacto, ut exquisito earum principio, illud in partem aliam versum, paludem Lerneam siccam liquerit, quam vocavere ydram, quia more ydre circumflecteretur et serperet, ac etiam ydros Grece aqua est; et quia locus ubi ante palus siccus relictus est, ideo ydram finxere exustam. Eusebius autem in libro Temporum de hac ydra aliter dicit sentire Platonem, quem ait asserere Ydram callidissimam fuisse sophystam. Nam Sophystarum mos est, nisi quis advertat, adeo prepositiones suas tradere, ut uno soluto dubio multa consurgant. Sed astutus phylosophus, dimissis accessoriis, ad internitionem principalis conatur, quo remoto, cetera removentur. Eum Acheloum superasse, supra ubi de Acheloo scriptum est, et declaratio fictionis apposita. Similiter et Anthei fabula ubi de Antheo; et de malis Hesperidum ubi de eisdem. Circa Gerionis figmentum dicit Servius, Gerionem regem fuisse Hyspanie tricipitem, seu trimembrem, sic ideo extimatum, quia tribus insulis prefuerit Hyspanie adiacentibus, Balearibus, scilicet maiori et minori, et Ebuso. Bicipitem etiam canem habuisse dicit, volens ob hoc intelligi, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuerit. Ad quem ait Herculem olla ferrea delatum eumque superasse. Per ferream ollam intelligens fortem navem et ere munitam, qua vectus Hercules accessit ad eum. Alii autem eum dixere trianimem, quod Rabanus intelligit eum duos habuisse fratres adeo secum concordes, ut in unoque eorum sua et reliquorum anime inesse viderentur. Iustinus autem de eo sic ait: In alia parte Hyspanie, que et insulis constat regnum penes Gerionem fuit. In hac tanta pabuli letitia est, ut, nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora corrumpantur. Inde dicta armenta Gerionis, que illis temporibus sole opes habebantur, tante fame fuere, ut Herculem ex Asya prede magnitudine allexerit. Porro Gerionem ipsum non triplicis nature, ut fabulis fuisse ferunt, sed tres tante concordie extitisse, ut uno animo omnes regi viderentur, nec bellum Herculi sua sponte intulisse, sed cum armenta sua rapi vidisset, amissa bello repetisse. Hec Iustinus. De Caco Aventini fure supra ubi de eodem dictum est. De leonibus duobus, et Menalio apro, quoniam hystoriographa creduntur, nil dicendum superest. Et de Stinphalidis avibus, ubi de Arpyis habetur. Sic et de tauro, ubi de Mynoe rege. Et de Dyomede et Busyride et columnis hystorie sunt. Nec minus de baltheo regine Amazonidum. Et de superatis Centauris, etiam ubi de eis dictum est. Et de Nesso Centauro, et superatis Albione et Bergione, et de Hesyona, de quibus omnibus ubi supra de eis singularis est sermo. Delesse eum Troiam notissima hystoria est. Nec occidisse Lacinium sonat aliud, quam latronis interitum. Celum tolerasse humeris improprie dictum est. Ab Athlante quidem ea tempestate insigni astrologo doctus, eo seu volente quiescere, seu moriente, ipse locum eius tenuit et laborem in docendo supercelestium corporum cursus subintravit. Vulnerasse trisulco telo Iunonem, sapientis describit opus. Nam divitias et sublimes potestates prudens despicit et vilipendit triplici ratione. Sunt enim temporalia in regendo anxia, in servando suspicionibus et curis plena, et statu dubia et caduca, et sic trisulco telo vulneratur ab Hercule Iuno. Ad Inferos autem descendisse et Ditem etiam vulnerasse, illud idem sonat, quod de Iunone dictum, cum divitiarum deus sit Dites, qui totiens vulneratur, quotiens despiciuntur divitie, ut non nullos fecisse phylosophos legimus, eo quod illas studiorum arbitrarentur hostes. Theseum vero liberasse hystoria potius est quam fictio. De Alchista ad Admetum ab Inferis revocata dicit Fulgentius, quod cum Alchiste pater volenti eam in coniugem, hanc legem apposuisset, ut duas dispares bestias apponeret currui, Admetus Apollinis et Herculis munere leonem iunxit et aprum, et sic accepit Alchistam. Dicit ergo Admetum in modum mentis positum, et eum Admetum dictum, quasi quem adire poterit metus; hic Alchistam in coniugem desiderat. Alce autem lingua Attica presumptio dicitur; ergo mens presuntionem sperans sibi coniungi, duas feras suo currui iungit, id est sue vite duas virtutes adsciscit, animi et corporis, leonem ut virtutem animi, aprum ut virtutem corporis. Denique et Apollinem et Herculem sibi propitiat, id est virtutem et virtutem. Ergo presumptio semetipsam ad mortem pro anima obicit, ut Alchista. Quam presumptionem, quamvis in periculo mortis deficientem, virtus ab Inferis revocat, ut Hercules fecit. Ego autem aliter sentio; Admetus anima rationalis est, cui tunc Alchista, id est virtus, nam alce Grece, Latine virtus, iungitur, dum a leone et apro, id est ab appetitu irascibili et concupiscibili currus eius, id est vita qui circumitionibus consumatur, trahitur, id est agitatur. Virtus enim non ob aliud iungitur, nisi ut ab ea passiones frenentur, et sic pro salute anime adversus passiones virtus se ipsam opponit, que, si aliquando fragilitate nostra succumbit, a revocata fortitudine relevatur. De Cerbero ad superos tracto, supra ubi de Perithoo satis dictum est. Lycum regem ab eo occisum cum reliquis ad hystoriam tendunt. Herculem autem mortuum constat, ut scribit Eusebius, anno regni Atrei et Thyestis sexagesimo tertio, eo quod in morbum pestilentem incidisset, et ob remedium dolorum se iecisset in flammas. Et hic Thebanus fuit Hercules Anphytrionis filius. Morte autem functus est anno etatis sue lii, anno vero mundi IIII IIII°. Eum in celum transportatum dicunt, eo quod inter alias celestes ymagines descriptus sit ab astrologis, quia et ipse fuit astrologus. Iuventutem autem sumpsisse in coniugem, ideo fictum est, quia quantumcunque pereat corpus viri egregii fama nomenque eius iungitur perpetue iuventuti. Iunone autem conciliatus, ideo dicitur, quia qui hominem exuit, nec a concupiscentia regnorum, nec ab imperante aliquo mortali amplius vexari potest.

Share on Twitter Share on Facebook