Prohemium.

Gurgitis vasti atque nimium estuosi portio longe maior cursuque difficilior, vero prestante deo, post puppim relicta, cum iam cani montium vertices oppositi litoris se tenui quadam ostentatione in remotis ostenderent, ceperat videri michi mare placidum et nullis fere impeditum obicibus, et undas solito laxiores prestare, et spe atque aviditate contingendi litoris, in quo quies promittebatur futura, et ob superatos labores vectrici mee laurea, ultro remis ferebar et velo. Sed ecce, dum a Tyberis hostio lenis aura me detulisset in Euboicum salum, stetissentque coram Cadmeie Thebe, et, quas preterieram non advertens, Eolie insule in mentem venissent, sensi mecum, quid superesset agendum, eum scilicet describendum monstruosarum rerum domitorem egregium, ceteros mortales viribus excedentem; nec non et furentis populi regem, cuius persepe opere fere naufragus factus sum, et eorum inde numerosas satis posteritates annectere, ex quo paululum tepuit fervor ille, qui me avidum deferebat in litus, et substiti, et dum mecum voluerem, facile non esse eos labores describere, quibus preter Herculem nemo suffecisset mortalium, eumque regem, cuius famuli orbem videbantur posse concutere, existimavi quiescendum fore et aliquali ocio languidas iam vires in nervum revocare, ne inter egregios Alcidis sudores deficerem, aut, ubi minime vellem, debilis deferrer ab Eolo. Et sic, nondum Iovis tercii enumerata integre prole, iterum, o rex inclite, steti tanquam incertum devenissem terminum. A quo iam factus robustior, surgens in residuum itineris, navicule vela concedo, orans more solito, ut is faveat meque laboris deducat in finem, cui facillimum fuit ex nichilo cuncta componere.

Share on Twitter Share on Facebook