CAP. XV. Detestabile nimis de incognitis iudicare.

Porro zelantes hi suasores criminum poetas affirmant. Qua in accusatione si distinguerent, forsan pro parte concederem eos esse victores. Constat enim satis non nullos iam dudum inhonestos fuisse comicos, seu eorum scelesto sic suadente ingenio, seu sic evo tunc exquirente corrupto; nec non et Nasonem Pelignum clari, sed lascivientis ingenii poetam, Artis amatorie composuisse librum, in quo, et si multa suadeantur nepharia, nil tamen minus oportunum, cum nemo sit tempestate hac adeo demens iuvenculus aut simplex puellula, que, movente illecebri appetitu ingenium, longe, ut in id veniat, quod exoptat, acutiora non noverit quam is, qui se talium preceptorem fore precipuum arbitratus est, doceat. Si igitur minus hi, quos non nunquam abiciendos diximus, honestatem facultatis poetice servavere, quid alii, splendida honestate conspicui, hanc incurrere meruere notam, et una cum turpibus accusari? Equidem patiendum non est! Et ob id, ut pateat, cur ab his accusentur illustres, queso dicant, nunquid Homeri carmen unquam legerint, nunquid Exiodi, Virgilii, Oratii, Iuvenalis, et aliorum huius modi plurium; et, si se legisse fateantur, exprimant, quorsum has criminum suasiones invenerint, ut ipsi videntes, quod nondum vidimus, cum eis male meritos condemnemus. Attamen rogare superfluum est! Quis autem, accusatione audita, non percipiat, quia nunquam legerint, cum liquido debeamus credere, si vidissent, in tam stolidam sententiam non venissent? Arbitror tamen ex questione tali hos scelus sceleri addituros; nequeunt enim tacere, tanto pavore tenentur, ne ob taciturnitatem minus omnia novisse credantur, dicentque elata facie, totis loquentes buccis, et omni frontis amoto rubore, quasi ex hoc summe laudandi veniant: Quid has nugas viderimus? Uaph! nec vidimus, nec vidisse volumus, maioribus operam damus! O bone deus, ab eterno opere tuo si velis pausam summere, potes, et, si divinitatis tue appeterent oculi, posses in somnum ire, si velles, rem tuam isti curant! Tibi noctes insomnes hi ducunt, tibi suos sudores impendunt! Primum quippe mobile moveant reor, dum maioribus operam prestant... Magnum est, multum est, et talium, si pateris, dignus labor! O ignave hominum mentes, non advertunt, dum alios tam prudenter flocci faciunt, quam misere suam ignorantiam detegant! Possumus etenim nos, si stultiores eis non simus, videre satis, quam iusta sit eorum accusatio, quam sancta atque toleranda sententia. Sane ne sit, qui arbitretur, me responsum hoc futurum ex meditatione frivola vaticinari, confiteor, quoniam in hoc a certissima coniectura deducor. Audivi iam dudum interrogationi simili non nullos etiam fastidiosius respondentes, et, quod michi gravius fuit, virum quendam, etate venerabilem et sanctitate, alias ac doctrina precipuum, non respondentem, sed motu proprio longe exacrabilius obloquentem. Non mentior, deus novit, rex inclite! Erat, ut tunc visum est, vir iste adeo poetici nominis hostis infestus, ut illud non nisi stomachans proferre videretur, quod, ubi minus honestati sue oportunum erat, ostendit. Nam mane quodam in generali studio nostro, legens in cathedra sacrum Iohannis Evangelium auditoribus multis, cum fortuito in hoc incidisset nomen, accensa facie, flammeis oculis, et altiori solito voce, totus frendens multa in poetas enormia dixit; et postremo, ut eius appareret iustitia, inquit et fere iuramento firmavit, se neque vidisse, nec unquam aliquem ex poetarum libris videre voluisse. O sancte deus! Quid ignari dicturi sunt, si sic alias eruditus homo, annis gravis et autoritate, locutus est? Poterat ne loqui stultius ab insano? Vellem ego scire, si non viderunt, si non cognoverunt, si maioribus vacant hi censores egregii, unde poetas criminum suasores agnoscunt? Quid circa eis incognita latrant? Quid non ydonei iudices, de incognitis laturi sententiam rostra conscendunt? Quid nedum inaudita, sed nec requisita parte sententias fulminant! Forte inquient Sacro inspirante Spiritu tam severum se in poetas ferre decretum. Possibile dicerem, si crederem Sanctum Spiritum tam spurcidas nedum inhabitare, sed intrare animas. O scelus impium, o exacrabile malum, o detestanda temeritas, audere cecum natum in propatulo de coloribus ferre sententiam! Sic olim, ut isti presides venerandi faciunt, audivi Phoroneum apud Argivos, Lygurgum apud Lacedemones, Mynoem apud Cretenses, et apud Mirmidones Eacum factitare solitos. Sed, ut eo veniam, quo fert animus, quicquid isti reverendi iudices blaterent, non sunt, ut ipsi volunt, poete criminum suasores; quin imo, si sana mente et non livore insano perciti eorum legantur volumina, impulsores invenientur nunc suavissimi nunc acerrimi, pro exigentia temporis, in virtutes! Quod ne tam paucis verbis videar probasse contentus, libet ante obstrepentium oculos apponere saltem pauca, ex quibus possint veritatem hanc, si velint, agnoscere. Et, omissis Homeri monitis, qui ob Grecas licteras Latinis minus familiaris est, si velint, legant et perlegant, que sint in Eneida ad patientiam laborum emergentium exhortationes Enee ad socios, quis ardor illi pulchre per vulnera mortis pro salute patrie fuerit, que erga patrem pietas, quem humeris per ardentes undique domos et ruentia templa, perque medios hostes et mille volantia tela devexit in tutum, que in Achemenidem hostem clementia, quod robur animi ad illudendas frangendasque amoris petulci catenas, que iustitia atque munificentia circa amicos et exteros in exhibendis muneribus bene meritis, ludis in anniversario Anchisis patris apud Acestem peractis, que prudentia, quanta circumspectio in descensu ad Inferos, que genitoris ad eum suasiones ad gloriam, que eius in iungendis amicitiis solertia, quam grandis comitas fidesque in conservandis susceptis, quam pie in Pallantis amici morte lacrime, que eius ad filium persepe monita? Quid multa referam? Assint oro, assint hi in poeticum rugientes nomen, librent huius poete verba, sententias ponderent, et, si patitur animus, fructum ex his, qui potest, exprimant; et, si deo gratum erit, videbunt, nunquid poeta hic in malam frugem suasor sit. Profecto si rite deum novisset et coluisset Virgilius, nil fere preter sanctum eius in volumine legeretur! Et si dicant leges non pati quicquam approbari testimonio unius, Venusinum insuper Flaccum suscipiant, Persium Vulterranum, Iuvenalem Aquinatem, quorum satyricum carmen tanto virtutis impetu in vicia viciososque invehitur, ut eos exterminare videatur. Si hi ergo alii plures satis sunt taceant isti, qui suasores criminum poetas accusant, et rabiem suam mansuetudine doment, nec dedignentur discere, prius quam velint aliorum labores ridendo iudicare iudicio, ne, dum in alios sue stolide iniquitatis tela coniciunt, in se ultionis divine fulmina provocent.

Share on Twitter Share on Facebook