Aiunt post hec insidiantes acerrimi poetas esse mentium seductores, eo quod dulcisono carmine, lepido sermone, accurata atque ornata oratione, ineptias suas legentibus ingerunt, et sic, quo minime oportunum, lectores seducunt insipidos. Quis ignarus et qui poetas non viderit, ut ipsi obiectores ignari sunt, nec poetas viderunt illustres, et, si viderunt, ingeniorum suorum ignavia non intellexerunt, non credet facile hos optime, iuste, sancteque in poeticum carmen invehere? Hoc videat deus, et hi videant, quibus ab eo lumen intellectus concessum est! Tu autem, cytharista celestis, Davit, solitus dulcedine carminis furores sedare Saulis, si suave aliquid, si mellifluum cecinisti, lyricum tuum carmen absconde! Et tu, Iob, qui labores tuos atque patientiam heroico metro scripsisti, si lepidum, si ornatum sit, idem facito, una cum aliis sacris viris, qui ethereo versu divina cecinere misteria; et, quod his dico, dictum sit Orpheo, Homero, Maroni, Flacco et aliis, postquam eo ventum est, ut inveniantur, qui dicant impune, quoniam seducere mentes hominum sit dulcisone, lepide, accurate metricas orationes effundere. O Bavi et tu, Mevi, letamini, postquam damnantur isti, tempus, quod minime rebar, vobis concessum est, et locus preparatus amplissimus! Scio, dicent se dixisse perniciosum ineptias sonoro scripsisse carmine et legisse. Erat, fateor, additio hec non parvi momenti, ni in precedentibus sepius esset ostensum, quales sint, quas isti accusant, ineptie illustrium poetarum, et ob id, quod maximum existimabant, in nichilum resolutum est. Attamen, ut in hoc directius veniam, quia seductores mentium dicunt esse poetas, primo scire velim, cum multi sint, qui ex his poete sint, qui seductores sint mentium? Et quis dubitet? nullos dicere possunt preter quos student. Quos autem studeant, accusatio ipsa demonstrat. Si deo placet, zelantes hi amant, procantur, et mulierculis ridentibus applaudent oculis, amatorias licterulas dictant, componunt rithimos, et cantiunculas excudunt, quibus affectiones suas et suspiria expromant, et, deficientibus ingenioli viribus, pro oportuno subsidio ad instructores amatorie artis evolant. Hinc Catuli, Propertii et Nasonis volumina evolvunt, et ab ineptis talium suasionibus, lepidis descriptis carminibus, et verborum facili exornatis contextu, tanquam in hoc toto inclinati pectore, volentes trahuntur, seducuntur, atque tenentur; hinc poetarum illecebras cognovere; hinc ingrati preceptores accusant suos, eosque seductores mentium dicunt, quos ipsi, non rogati, sponte sua secuti sunt. Magnis igitur, imo permaximis vacant redargutores nostri, non enim parvum est amori obsequi, cuius viribus primo Phebus, inde Alcides, monstrorum domitores, cessere! O quam satius tacuisse fuisset ignaris, quam in suum dedecus emisisse voces! Nam, si prospectent, dum poetas acusasse rentur, se ipsos advertent monstrasse culpabiles; ex hac enim accusatione, que sint eorum studia, que desideria, que iustitia manifeste cognoscimus. Quid enim de his arbitrari possumus, si puella lascivis gestibus, petulcis oculis, blandis verbis spem polliceatur infaustam, postquam a mutis, seu tacitis carminibus seducuntur? Erubescant igitur miseri, et in melius insanum suum reforment consilium, prospectentque Ulixem, gentilem hominem, non mutorum carminum, sed mellifluos syrenarum cantus sprevisse tanquam nocuos atque transisse. Et, ut aliquid circa vim vocabuli dictum sit, quod tanquam detestabile poetis obiciunt, vidisse debuerant, quoniam, et si Christo, salvatori nostro, a Iudeis obiectum sit, qui illum ignominiose seductorem dixere, non tamen semper in malam partem sumendum fore. Nequivere enim illi abutentes infandi homines vim veterem surripuisse; potest enim quandoque in bonam partem sumi seducere, nam rem curantes pastoriam ab infectis armentis non dum infectos egritudine boves seduxisse, solertis pastores est; et sic non nunquam eruditi homines generosos animos ab his, qui morbo viciorum laborant, suis seducunt monitis. Quorsum poetas illustres sepissime seducere credulos reor, et eos facere meliores, ubi hi, seducti tractique suo, non poetarum minus etiam honestorum crimine, in malam frugem, si possint, conantur ostendere. O bone Iesu, averte pestem hanc ab ignaris credulis, et hos loquaces corripe, ac adeo instrue, ut exemplo tuo velint prius facere quam docere!