Postremo, rex inclite, hi nomen poeticum blasfemantes, infanda temeritate perciti, silentia sacra, semotos antri Gorgonei aditus, honesta penetralia venerande poesis, et puellarum choros cantusque divinos intrare ausi sunt, atque dissonis turbare clamoribus, et Boetii, sanctissimi atque eruditissimi viri, verbis armati (eis scilicet, que circa principium libri eius De consolatione leguntur, phylosophia loquente atque dicente: Quis has scenicas meretriculas ad hunc egrum permisit accedere, que dolores eius non modo ullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis etc.) omnia non aliter quam victores complere clamoribus et innocuas ludentium mentes ignominiosis opprobriis commovere, si possint, et cum non sentiant, quid per illa verba velit Boetius, solum inspicientes corticem, pudicissimas Musas, non aliter quam si essent carnee mulieres, eo quod femini generis sint earum nomina, inhonestas, obscenas, veneficas atque meretrices esse proclamant, et, eo quod diminutivo utatur Boetius, illas extreme sortis et extremo etiam in lupanari a fece vulgi prostratas existimant. Nec hoc satis est, quin imo hinc volunt poetas etiam esse homines inhonestos, sic argumentum deducentes suum: Si Muse Boetii assertione meretricule sunt, inhoneste mulieres sunt, et sic hi, quibus familiares sunt, ut inhonesti sint homines, necesse est, cum amicitia seu familiaritas, nisi ex convenientia morum, iungi aut stare non possit; eas autem esse familiarissimas poetis constat liquido, etiam carminibus eorum testantibus, et sic, ut iam dictum est, inhonesti sunt homines. Advertisne, prudentissime rex, in quem exitum tendat illecebris horum astutia? Sed, qualiscunque sit, veritate lucida confundenda est. Quot igitur et que Muse sint, et quibus insignite nominibus, et quid per eas senserint illustres viri, si bene memini, supra libro decimo primo operis huius monstravi, sed adhuc, horum impietate non quiescente, paululum laborandum est. Satis ergo arbitror ex premonstratis assummi possit, duplicem esse poetarum speciem, quarum altera venerabilis et laudabilis est, et piis hominibus semper grata, altera vero obscena atque detestabilis, et ea est poetarum, quos dixi non urbe tantum, sed orbe pellendos. Equo modo de Musis dici potest, quarum et si genus unum sit, species due dici possunt; nam dato eisdem viribus eisdemque legibus actualiter una queque utatur, cum varius exactitatis videatur exprimi succus, hic scilicet dulcis, amarus ille, non incongrue honestam unam arbitrari possumus et reliquam inhonestam. Harum igitur altera, totis conmendanda preconiis, laurea incolit nemora, Castalium fontem, et quecunque religione venerabilia loca cognoscimus, Phebi socia, floribus et sertis ornata, et dulcedine cantus atque vocum sonoritate spectabilis; altera autem ea est, que, ab inhonestis comicis tracta, scenas atque theatra et quadruvia tenet, et scelestibus fictionibus ob mercedem se inerti vulgo placidam exibet nullo conmendabili ornatu conspicua. Hec non consolatione virtutum, non salubribus anthidotis, non sacris etiam remediis egritudines languentium mitigat aut sanat, sed querelis gemitibusque in mortem usque amplificat ea delectatione, qua passionibus impliciti delectantur. Ex quibus satis possunt, quod ignorabant, videre poetis infesti, Boetium scilicet, dum Musas meretriculas scenicas vocitabat, de theatrali Musarum specie intellexisse. Quod apertissime obiectores hi vidisse potuissent, si, quod post pauca a phylosophia dictum legitur, intellexissent; dicit enim: Sed meis eum Musis curandum sanandumque relinquite. Et, ut evidentius appareret, quoniam de secunda Musarum specie loqueretur, persepe in sequentibus phylosophia ad curam et consolationem Boetii in eodem libro oblectamenta carminum et fictiones poeticas introducit. Ergo, postquam illas phylosophia suo inmiscet artificio, eas honestas esse existimandum est; et si honeste sint, et hi, quibus familiares sunt, ut horum videtur velle deductio, honesti sint homines necesse est. Et sic honeste sunt muse, et poete honesti sunt homines, quas et quos invicem turpi nota in vacuum o labefactare conati sunt!