CAP. XIX. Minime poete omnes iussu Platonis pellendi sunt urbibus.

Perminimum visum est latratoribus nostris conatus exposuisse omnes, ut e domibus ac e manibus hominum, si potuissent poetas excluderent! Et ideo ecce, iterum agmine facto, irruunt, et, armati Platonis autoritate, infando guttare sonoras voces eructant, aientes, Platonis iam dicti iussu poetas urbibus esse pellendos; inde, ut Platoni deficienti subveniant, superaddunt; ne suis lasciviis civium mores inficiant! Cui obiectioni, et si satis in superiori responsum videatur, non pigebit iterum latius respondisse. Maximam igitur fateor phylosophi huius autoritatem esse, nec spernendam, si sane intellecta sit; de sensu cuius profecto hi, aut nichil, aut perverse sentiunt, ut apparebit. Ostensum tamen illis est, poetas sponte sua solitudines habitare, quam ob rem illos montanos et ineptos homines nuncupabant. Si autem violenter urbes incolerent, quid dicerent morsores hi? Dicerent eos esse tyrannos! Si vero nunc velint sententiam vertere et eos cultores urbium dicere, falsum est. Constat Homerum inter aspreta scopulorum et montana nemorum, post peragratum orbem, extrema cum paupertate litus Arcadum habitasse, et ibidem mente videns, luminibus tamen egritudine captus, ingentia illa atque admiranda volumina non Ybleo, sed Castalio melle perlita Yliadis et Odissee dictasse. Virgilius autem, ingenio non minor Homero, urbe Roma, tunc rerum domina, neglecta, atque Octaviano Cesare, totius orbis principe, cuius singulari letabatur amicitia, omisso, quesivit sibi haud longe a Neapoli, Campanie inclita civitate tunc etiam deliciis abundante et ocio, semotum locum quieto atque solitario litori proximum, ut magni spiritus homo, Iohannes Barrilis, aiebat, inter promontorium Posilipi et Puteolos, vetustissimam Grecorum coloniam, ad quem nemo fere, nisi eum quereret accedebat; in quo post Georgicum carmen celestem decantavit Eneydam. Cuius selecte solitudinis Octavianus prestare testimonium volens, cum fecisset eiusdem Virgilii a Brundisio ossa referri, haud procul ab electa solitudine tumulari iussit, secus eam viam, que adhuc Puteolana dicitur, ut eo iacerent mortua, cuius elegissent in vicinio vivere. Et, ne semper per antiqua vagemur, que oppugnatores, quantumcunque fausto testimonio roborata sint, negant facile, Franciscus Petrarca, celestis homo profecto et nostro evo poeta clarissimus, nonne, spreta Babilone occidentali atque pontificis maximi benivolentia, quam omnes fere Christiani summopere cupiunt et procurant, et pilleatorum orbis cardinum aliorumque principum, in vallem clausam abiit, insignem Gallie solitudine locum, ubi Sorgia, fontium rex, oritur, et ibidem omnem fere floridam iuventutem suam, villici unius contentus obsequio, meditando atque componendo consumpsit? Fecit equidem, stant vestigia stabuntque diu, parva domus et ortulus, et, dum deo placet, testes vivunt plurimi! Si ergo, ne plures recitem, sic est, minime edepol oportunum est, ut in hoc quis labores impendat, ut abeuntes ultro poetas urbibus pellat. Vellem ego tamen ab istis audire, nunquid existiment Platonem, dum librum sue Reipublice scripsit, in quo hoc mandatur, quod isti aiunt, intellexisse de Homero, scilicet, si urbs illi placuisset, eum urbe fuisse pellendum? Nescio, quid responsuri sint, ego autem non credo, cum de eo multa laudanda iam legerim. Hunc enim sacratissime Cesarum leges omnium virtutum patrem vocitant, et sepissime eorum latores, ut illas maiori veneratione dignas facerent, et quodam sacro sancto testimonio roborarent, inter eas non nunquam Omeri carmina miscuere, ut in fine prohemii codicis Iustiniani Yliadis legitur carmen, et in eodem sub titulo de iustitia et iure, sic et de contrahenda emptione, et de legatis et fidei conmissis, et aliis locis, ut minus credentes possunt in pandecta Pisana cognoscere. Hunc insuper in suum civem plures Grecorum egregie civitates, eo etiam mortuo et paupere, voluere, et de hoc inter se movere litigium, ut comprendi potest liquido per verba Ciceronis in oratione pro Archia, dum dicit: Omerum Colophonii civem dicunt esse suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smirnii vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt; permulti alii preterea pugnant inter se atque contendunt. Hec Tullius. Quod ego etiam testari a vetustissimo Greco carmine, satis inter eruditos vulgato, legisse memini, sic aiente: ἐπτά διεριζουσιν πόλεινς διὰ ριζης Ὁμήρου. Σάμος, Σμύρνη, ῀Χίος Κολοφών, Πῖλος, Ἀργος, Ἀθῆναι [quod latine sonat]: Septem litigant civitates de radice Omeri: Samos, Smirne, Chios, Colophon, Pilos, Argos, Athine. Hunc preterea ipse Plato in eodem libro Rei publice aliisque persepe conclusionum suarum inducit in testem. Si igitur virtutum pater a legibus habitus est, si legum decus, si tot civitatum civis etiam repetitus, si a preceptore ipso Platone testis assumptus, stultissimum est arbitrari Platonem idem prudentissimum virum, talem poetam urbe pellendum iussisse! Insuper hoc Platonis iussu existimabimus Emnium urbe pellendum, qui honesta paupertate contentus adeo ob virtutem suam carus Scipionibus fuit, hominibus quidem non solum armis et bello atque sanguinis generositate conspicuis, sed phylosophie domesticis et sanctitate morum illustribus, ut post mortem etiam eius vellent suis maiorumque suorum suos misceri cineres, et suo tumulari sepulcro! Si credant hi, ego non credam, quin potius arbitror Platonem suam civitatem optasse talium fuisse repletam. Quid preterea de Solone dicemus, qui, datis Atheniensibus legibus, esto iam senex esset, sese concessit poeticis? Urbe ne pellendum dicemus, qui urbem dissolutam in civilem vitam moresque revocavit? Quid insuper de Virgilio nostro, cuius, ut reliqua sinam, tanto frontis rubore et mentis verecundia inter coevos et quoscunque minus decentia queque audiebat, ut ob hoc iuvenis adhuc vocaretur parthenias, quod Latine virgo seu virginitas sonat. Cuius tot sunt ad virtutem suadentia monita, ut sepe iam dictum est, quod sunt eiuspotestis carminum verba. Cuius ne combureretur divinum opus, ut ipse Virgilius moriendo preceperat, Octavianus Cesar Augustus, postpositis maximi imperii curis, prohibitorios versus composuit, qui in tempus usque nostrum leguntur. Cuius adhuc nomen apud Mantuanos tanto honore celebratur, ut, cum cineres ab Augusto sublatos pro votis colere nequeant, eius agellum veterem, ad instar viventis hominis ab eo denominatum, colunt, filiis iuvenibus tanquam quoddam venerabile sacrum senes parentes ostendunt, exteris advenientibus, quasi suam gloriam augentes, sollicite indicant. Non absque virtutis precipue testimonio ista proveniunt, et nos virtuosos urbe pellendos Platonem iussisse credemus? O stolidum capitulum! Possem de Oratio Flacco, de Persio Vulterrano, de Iuvenale Aquinate multa dicere, per que pateret liquido mentis Platonis non fuisse tales urbe pellendos; sed trahit animus, ut visa ingeram, et, que nulla tergiversatione ab istis negari possint, apponam. Credamne igitur ego tante dementie fuisse Platonem, ut Franciscum Petrarcam urbe pellendum censuerit? Qui, a iuventute sua celibem vitam ducens, adeo inepte Veneris spurcitias horret, ut noscentibus illum sanctissimum sit exemplar honesti, cuius mendacium letalis est hostis, qui viciorum omnium execrator est, et venerabile veritatis sacrarium, virtutum decus et letitia, et catholice sanctitatis norma; pius, mitis, atque devotus, et adeo verecundus, ut iudicetur parthenias alter. Est et insuper poetice gloria facultatis, orator suavis atque facundus, cui cum omnis pateat phylosophie sinus, est illi ingenium preter humanum perspicax, memoria tenax, et rerum omnium, prout homini potest esse, notitia plena. Ex quo opera eius tam prosaica quam metrica, que plura extant, tanto splendore refulgent, tanta suavitate redolent, tanto florido ornatu spectabilia sunt, et lepore sonantium verborum melliflua, et sententiarum succo mirabili sapida, ut celestis ingenii artificio potius quam humano fabrefacta credantur! Quid multa dixerim? Profecto hominem superat, et in longum mortalium vires excedit. Neque ego has laudes predico, quasi antiquum hominem et longis ante seculis defunctum conmendem, quin imo, dum deo placet, viventis atque valentis merita refero; quem, o morsores egregii, si non licterulis meis creditis, oculata fide videre potestis. Nec dubito, ut ex eo contingat, quod ut plurimum famosis viris contingere consuevit, ut ait Claudianus, minuit presentia famam; imo audacter assero, quia huius superet presentia famam! Tanta enim morum maiestate, tanta suavis eloquentie facundia, tanta etiam urbanitate et composita senectute conspicuus est, ut de eo, quod apud Senecam moralem philosophum de Socrate legitur, dici possit, auditores scilicet eius plus ex moribus quam ex verbis traxisse doctrine. Et, ut aliquando de celeberrimo viro isto taceam, queso hos dicant, nunquid tales poete a Platone pellantur ex urbe. Et, si pelluntur huius modi, reserent, quos introducturus ipse sit cives; lenones an vispillones, atque gnatonicos, epulones, cetariosque, seu forte furciferos aut similes illis assumet? O felix, o mansura diu Platonis Respublica, si poetas pellat, et hos cives habeat et morum viteque hominum presides! Sed absit, ut arbitrer doctissimum virum id intellexisse, quod sentiunt interpretes hi, quin imo reor, et poetas insignes, et quoscunque alios similes eisdem non tantum civitatum seu sue Reipublice cives esse, sed principes atque magistros. Sed inquient stomacantes hi: Si hos non, quos pelli iubet Plato poetas? Esset respondendum talibus: Vos ipsi perquiratis, censores inepti! Sed quoniam ignorantie quorumcunque compatiendum est, et si male sint meriti, compatiendum tamen. Est uti liquoribus omnibus sic et facultatibus sua fex, que esto abominabilis et abicienda, non tamen defecatus liquor efficitur vilior; et equo modo facultas. Quid enim phylosophia, rerum omnium magistra, veracius? Hec amurce loco, ut de ceteris taceam Cynicos habuit et Epycuros, qui infandis erroribus involuti, fere eam dehonestare in non nullis conati sunt, adeo ut hostes viderentur potius quam ministri. Sed queso, propter hos Socratem, Xenocratem Anaxagoram, Panetium, aliosque hoc eodem insignitos titulo abiciendos fore dicemus? Stolidum et ignavi defecatoris esset officium! Quid Christiana usquam religione sanctius? Et hec Donatistas, Macedones, Fotinos, et alios habuit heresiarcas longe fetidiori fece execrabiles. Nec propter hos iuste Basilium Cesariensem, Iohannem Crisostomum, Ambrosium Mediolanensem, Leonem Papam, et alios sacros ac venerabiles viros dicemus esse prophanos. Sic et poesis, ut de reliquis taceam, habuit suam fecem, ut fuere quidam, qui comici poete dicti sunt; quos inter et si non nulli honesti fuerint homines ut Plautus et Terrentius, ut plurimum turpissimis fictionibus suis splendidam poesis gloriam inficere visi sunt. Et his iungi potest aliquando Pelignensis Ovidius. Hi quidem seu mentis innata lascivia, seu lucri cupidine, et desiderio vulgaris applausus, scelestis compositis fabulis, eas, mimis introductis, recitabant in scenis, ex quibus lascivientium pectora provocabantur in scelera et constantium agitabatur virtus, et omnis fere morum disciplina reddebatur enervis. Et quod perniciosissimum erat, quantumcunque et in ceteris religio gentilium detestanda sit, populos in tam turpia sacra deduxerant, ut erubescenda a suis etiam videretur. Huius modi quidem poetas, ut in precedentibus sepe dictum est, non sola abhorret Christiana religio, sed ipsa etiam abiecit gentilitas. Hi quippe sunt, quos urbe pellendos reor Plato iusserit; ego autem non urbe, sed orbe tales exterminandos fore existimo. Sed hos propter est ne Exiodus, Euripides, Statius, Claudianus, aut similes civitate pellendus? Ego non arbitror. Distinguant igitur hi, et, si non odio laborant indigno, male meritos carpant, sua linquentes in pace conspicuos.

Share on Twitter Share on Facebook