Mendaces preterea insultantes hi dicunt esse poetas, et hunc locum conantur validis, si possint, firmare rationibus, aientes, quod sepe dictum est, eos in suis fabulis mendacia scribere, ut puta hominem in lapidem versum, quod omnino apparet veritati contrarium. Preterea asserunt poetas mendaciter dicere multos esse deos, cum constet veritate certissima unum tantum esse et illum verum atque omnipotentem, addentes Virgilium, Latinorum poetarum principem, recitasse Dydonis hystoriam minus veram, et huius modi alia quedam etiam inserentes. Credo vicisse putent, vicissentque, ni esset, qui eorum vociferationes insipidas veritate retunderet. Quid ergo? Rebar in precedentibus loco huic respondisse satis, dum, quid sit fabula, quot fabularum species, et quibus usi poete sint, et propter quid, satis late descripsi. Sed si in hanc materiam iterum redeundum est, dico poetas, uti isti volunt, non esse mendaces. Est enim mendacium iudicio meo fallacia quedam simillima veritati, per quam a non nullis verum opprimitur, et exprimitur, quod est falsum. Huius VIII fore species asserit Augustinus, ex quibus, et si graviores reliquis non nulle sint, nulla tamen scientes uti possumus absque peccato atque infamie nota, qua dicimur esse mendaces. Cuius diffinitionis intentum si equo animo prospectent poetici nominis hostes, redargutionem hanc, qua mendaces asserunt esse poetas, viribus carere cognoscent, cum poetarum fictiones nulli adhereant specierum mendacii, eo quod non sit mentis eorum quenquam fingendo fallere; nec, uti mendacium est, fictiones poetice, ut plurimum, non sunt nedum simillime, sed nec similes veritati, imo valde dissone et adverse. Et dato species fabularum una, quam videri potius hystoriam quam fabulam diximus, sit veritati simillima, antiquissimo omnium nationum consensu a labe mendacii inmunis est, cum sit consuetudine veteri concessum ea quis uti posse ratione exempli, in quo simplex non exquiritur veritas, nec prohibetur mendacium. Et si spectetur poetarum officium, non nunquam in superioribus demonstratum, vinculo huic astricti non sunt, ut veritate utantur in superficie fictionum, et, si auferatur eis vagandi per omne fictionis genus licentia, eorum officium omnino resolvetur in nichilum. Quid plura? Si omnia, que dicta sunt in reprobationem meritam deiciantur, quod fieri posse non arbitror, hoc inreprobabile superest: Nemo suum iure exercens officium in notam potest ob hoc infamie devenire! Pretor, esto in legem male meritos capitali multet supplicio, non iure tamen dicitur homicida; sic nec miles, agrorum hostium populator, dicitur predo; nec iuris consultus, etiam si minus equum clientulo prestet consilium, dum modo a iuris limite non separetur, falsidici notam merebitur; sic et poeta, quantumcunque fingendo mentiatur, mendacis ignominiam non incurrit, cum suum officium, non ut fallat, sed ut fingat, iustissime exequatur. Si tamen velint in hoc instantiam facere: quod verum non est, mendacium, qualitercunque dictum sit, est, si factum non sit, non tamen ulterius vires ad internitionem huius obiectionis apponam, sed queram, ut videam, quid responsuri sint, quo nomine vocanda sint ea, que per Iohannem Evangelistam in Apocalipsi mira cum maiestate sensuum, sed omnino persepe prima facie dissona veritati? quo ipse Iohannes? quo alia aliique, qui eodem stilo dei magnalia velavere? Ego quidem mendacia aut mendaces, etiam si liceret, dicere non auderem. Scio tamen, dicent, quod egomet in parte dicturus sum, si roger, Iohannem scilicet aliosque prophetas veracissimos fuisse viros, quod iam concessum est. Preterea superaddent ab eis scripta fictiones non esse, sed potius esse figuras, et sic nuncupari debere, et per consequens figuratores eorundem scriptores. O ridendum diffugium, quasi credituri simus, quod simillimum est in cortice, mutatione seu diversitate nominis effectus habeat diversos efficere! Sed in hoc minus questionis sit, figure sunt; nunquid habeant in licterali cortice veritatem, exprimant, queso. Si me hoc velint credere, nil aliud erit quam mendacio velare michi oculos intellectus, uti illa velant suppositam veritatem. Sane cum mendaces hi dicendi nec habendi sint, quia non sunt, sic nec poete, qui pro viribus eorum innituntur vestigiis in fingendo! Multos autem deos scripsisse poetas, cum unus tantum sit deus, negari non potest, sed minime illis in mendacium imputandum, quia non credentes neque firmantes, sed more suo fingentes scripsere. Quis enim sui tam inscius sit, ut existimet quemque in laribus phylosophie versatum tam dementis esse sententie, ut credat deos esse quam plurimos? Si satis sani sumus, facile debemus credere eruditos viros studiosissimos fuisse veritatis investigatores, eosque eo usque, quo humanum potest penetrare ingenium, attigisse et absque ambiguitate novisse unum tantum deum esse, ad quam notitiam devenisse poetas eorum in operibus percipitur liquido. Lege Virgilium, et orantem invenies: Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis etc. quod epythetum nemini deorum alteri datum comperies. Reliquam autem deorum multitudinem non deos, sed dei membra aut divinitatis officia putavere, quod Plato, quem theologum nuncupamus, etiam opinatur. Talibus autem ob divinitatis venerationem officio conforme deitatis dedere nomen. Sed infestos hos his non acquieturos existimo; clamabunt nempe dicentes, poetas de vero deo et unico, quem novisse dicimus, multa scripsisse mendacia, et ob id merito nuncupari mendaces. Ego autem non dubito poetas gentiles de vero deo minus recte sensisse, et sic de eo non nunquam, quod minus verum fuerat, scripsisse, et sic, ut isti volunt, mendacium; sed ob id mendaces esse dicendos non puto. Sunt enim mendacium hominum saltem species duo, ex quibus primi scientes et advertentes mentiuntur, ut ledant, aut ut non ledant, seu ut prosint. Et hi non mendaces tantum dicendi sunt, sed propriori vocabulo mentientes; secundi sunt, qui, ignorantes se mendacium dicere, mendacium dixere tamen. Et inter hos oportuna cadit distinctio. Sunt enim ex his aliqui, quorum ignorantia intolerabilis est, nec excusationem recipit aliquam, ut puta: Cavetur lege publica, nequis civis civem privato servet in carcere; Gaius Sempronium debitorem suum detinuit, et a multa tutari vult ignorantia legis; que, quoniam supina videtur et crassa, civem scilicet leges publicas ignorare, nocuum defensare non potest. Sic et Christianus homo etate integer ab articolorum fidei ignorantia tutari non debet. Sunt et alii, quorum videtur ignorantia excusanda, ut pueri, si phylosophiam non noverint, montanus homo, si non noverit nauticam, et cecus natus, si licterarum non noscat caracteres, et huiusmodi. Quos inter numerari possunt poete gentiles, qui, et si liberales artes, si poeticam, si phylosophiam noverint, Christiane religionis veritatem novisse non poterant. Nondum enim lux illa veritatis eterne in terris effulserat, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, nondum ad agni cenam invitantes peragraverant orbem, quoscumque vocantes! Israelitis solis hoc donum erat desuper datum, ut deum verum et iuste cognoscerent et rite colerent. Hi, nedum quenquam ad communicandum secum convivium tam celebre invitabant, sed nec accedentes, si qui fuissent exteri, admittebant. Et sic, si minus vera sentientes scripserunt de vero deo, se vera scribere arbitrantes, hac acceptabili ignorantia excusati, non sunt dicendi mendaces. Dicent, scio, quacunque ignorantia mendacium dictum sit, mendax est dicens, quod negari non potest, esto non eadem nota labefactandi sinit, qui ignorantia excusabili peccavere, quam qui crassa et supina, ut dictum est, cum illos non solum equitas, sed etiam legum austeritas habeat excusatos; et, si sic est, notam mendacii non incurrunt. Et si velint eos omnino quomodocunque mendaces, ego illis socios addam phylosophos Aristotelem, Platonem, Socratem, aliosque, quos ipsi summe colunt, eodem sontes crimine. Extollent, reor, hi censores optimi iterum voces in celum, in psalterio psallantes et cithara, quoniam non satis plene particula unica huius obiectionis reiecta videatur. O insipidi, si militi uno parma confracta sit, non dum loco mota est acies integra; non ergo exultent, sed meminerint, quoniam sepissime contusi nolentes cesserint! Quod autem Virgilio obiciunt, falsum est. Noluit quippe vir prudens recitare Dydonis hystoriam; sciebat enim, ut talium doctissimus, Dydonem honestate precipuam fuisse mulierem, eamque manu propria mori maluisse, quam infixum pio pectori castimonie propositum secundis inficere nuptiis. Sed, ut artificio et velamento poetico consequeretur, quod erat suo operi oportunum, composuit fabulam in multis similem Dydonis hystorie; quod, ut paulo ante dictum est, veteri instituto poetis conceditur. Posset tamen quis dignus responsione et forsan tu ipse, princeps, perquirere: ad quid hoc necessarium erat Virgilio? Cui ut digne responsum sit, dico eum in hoc a quadruplici causa tractum. Primo, ut in eo stilo, quem in Eneida sumpserat, poeticum sequeretur morem, et potissime Homeri, cuius fuit in eo poemate imitator. Nam poete non, ut hystoriographi, faciunt, qui a quodam certo principio opus exordiuntur suum, et continua atque ordinata rerum gestarum descriptione in finem usque deducunt (quod cernimus fecisse Lucanum, quam ob caussam multi eum potius metricum hystoriographum quam poetam existimant), verum artificio quodam longe maiori aut circa medium hystorie, aut aliquando fere circa finem inchoant, quod intendunt, et sibi adinveniunt causam recitandi, quod ex precedentibus omisisse videbantur; ut in Odissea Homerus, qui quasi circa finem errorum Ulixis eum naufragum in litus Pheycum delatum scribit, et ibidem Alcinoi regi recitantem, quicquid illi ante diem illam post discessum a Troia contigerat, inducit. Quod volens Virgilius facere, cum Eneam a litore Troiano fugientem scripsisset post erutam civitatem, non adinvenit aptiorem locum, ad quem eum deduceret, ante quam Ytaliam intraret, Africano litore; eo enim usque semper inter Grecos hostes navigaverat. Et cum litus Affrum in tempus usque illud a rusticis et agrestibus atque barbaris hominibus incoleretur, ut eum ad personam veneratione dignam deduceret, et aqua reciperetur, et cuius hortatu Troianorum casus suosque recitaret, nec aliam preter Dydonem, que, et si non tunc, multa tamen post secula loca illa incoluisse creditum est, comperiens, Dydonem, tanquam si iam venisset, eius hospitam fecit, et, ut legimus, eius iussu sua suorumque infortunia recitavit. Secundo, quod sub velamento latet poetico, intendit Virgilius per totum opus ostendere quibus passionibus humana fragilitas infestetur, et quibus viribus a constanti viro superentur. Et cum iam non nullas ostendisset, volens demonstrare, quibus ex causis ab appetitu concupiscibili in lasciviam rapiamur, introducit Dydonem generositate sanguinis claram, etate iuvenem, forma spectabilem, moribus insignem, divitiis habundantem, castitate famosam, prudentia atque eloquentia circumspectam, civitati sue et populo imperantem, et viduam, quasi ab experientia Veneris concupiscientie aptiorem. Que omnia generosi cuiuscunque hominis habent animum irritare, nedum exulis atque naufragi, et in incognitam regionem deiecti atque subsidio indigentis. Et sic intendit pro Dydone concupiscibilem et attractivam potentiam, oportunitatibus omnibus armatam. Eneam autem pro quocunque ad lubricum apto et demum capto. Tandem ostenso, quo trahamur in scelus ludibrio, qua via in virtutem revehamur, ostendit, inducens Mercurium, deorum interpretem, Eneam ab illecebra increpantem atque ad gloriosa exhortantem. Per quem Virgilius sentit seu conscientie proprie morsum, seu amici et eloquentis hominis redargutionem a quibus, dormientes in luto turpitudinum, excitamur, et in rectum pulchrumque revocamur iter, id est ad gloriam. Et tunc nexum oblectationis infauste solvimus, quando, armati fortitudine, blanditias, lacrimas, preces, et huius modi in contrarium trahentes, constanti animo spernimus, ac vilipendentes omittimus. Tercio curat Virgilius in laudibus Enee ad honorem Octaviani Cesaris Iuliorum genus extollere; quod peragit, dum illum lascivias et inmunditias carnis et muliebres delicias robore mentis spernentem atque calcantem ostendit. Quarto intendit sublimare Romani nominis gloriam, quod satis facit, dum execrationes moriture Dydonis describit. Nam per eas bella Cartaginensium cum Romanis et triunphi, quos ex eis Romani consecuti sunt, intelliguntur, in quibus Romanum nomen satis extollitur. Et sic non mendax fuit Virgilius, ut minime intelligentes existimant, nec alii etiam, si qui sint, eo modo fingentes.