Obscura aiunt cavillatores hi esse persepe poemata, et hoc poetarum vicio, id agentium, ut, quod inextricabile est, artificiosius videatur esse compositum, idque egisse volunt, inmemores veteris oratorum iussus, quo cavetur, planam atque lucidam orationem esse debere. O perverse mentis iudicium! Quis enim preter dolosam animam in cogitationem tam nephariam declinasset, ut, quod ei inaccessibile est, non solum odio habeat, sed falsa, si possit, criminatione deturpet? Fateor non nunquam obscuros esse poetas; sed prebeant, si volunt, ipsi responsum, nunquid phylosophorum, quorum numero ipsi impudico ore se miscent, contexta comperiant adeo plana, adeo perlucida, ut debere dicunt orationem incedere. Si asserant, mentientur, cum inter scripta Platonis et Aristotilis, ut de ceteris sileam, perplexiones adeo innodate sint, ut non dum, a multis perspicacibus viris ab eorum seculo in diem usque hunc examinate, potuerint satis lucide concordi sententia explicari! Sed quid de phylosophycis dico? Nonne divinum eloquium, cuius ipsi professores haberi cupiunt, a Spiritu Sancto prolatum, obscuritatum atque ambiguitatum plenissimum est? Est equidem, et, si negent, ipsa manifesta veritas approbabit, testesque plurimi sunt! Quos inter, si libet, interrogent Augustinum, sanctissimum atque eruditissimum hominem, et cuius ingenii tam grandes fuere vires, ut artes multas, et quicquid de decem cathegoriis tradidere phylosophi, absque, ut ipse fatetur, preceptore perceperit, nec tamen erubuit confiteri, se Ysaye principium intelligere nequivisse. Non ergo obscuritates solis poematibus insunt. Quid ergo non incusant phylosophos ut poetas? Quid non dicut Spiritum Sanctum operibus suis, ut artificiosiora apparerent, obscuras implicuisse sententias? Quasi non rerum omnium sublimis ipse sit artifex! Non dubitem, quin illis tanta temeritas insit, ut facerent, ni scirent esse phylosophis defensores et in Spiritum Sanctum loquentibus apparata supplicia; et id circo in poetas prosiliunt, quia eos cernunt defensore carentes, existimantes preterea nullam ibi culpam fore, ubi confestim pena non sequitur. Debuerant hi vidisse, non nulla obscura videri, cum clarissima sint, intuentis vicio (lusco quidem illucescente sole, qui limpidus est, nebulosus videtur aer!); quedam alia de natura sui adeo profunda esse, ut non absque difficultate acies etiam egregii intellectus possit in earum abditum penetrare, uti in solis globo, antequam eum possint contingere, non nunquam perspicacissimi retunduntur oculi. Quedam vero, et si natura sui forsan sint lucida, tanto sunt fingentium artificio palliata, ut egre etiam quis possit ingenio verum ex illis excerpere sensum, ut persepe inter nubila conditum solis pregrande corpus etiam doctissimi queant astrologi, qua celi vagetur in parte, comprehendere punctaliter oculorum intuitu. Et ex his esse non nunquam vatum poemata non inficior. Verum non ob id, ut isti volunt, iure damnanda, cum inter alia poete officia sit non eviscerare fictionibus palliata, quin imo, si in propatulo posita sint memoratu et veneratione digna, ne vilescant familiaritate nimia, quanta possunt industria, tegere et ab oculis torpentium auferre. Et si, quod ad eos spectat, fecere solertes, non execrandi, sed conmendandi potius poete venient. Et ideo, ut iam dictum est, fateor illos non nunquam obscuros esse, sed extricabiles semper, si sanus ad eos accesserit intellectus; verum reor his querulis noctue oculos esse potius quam humanos. Nec sit quis existimet a poetis veritates fictionibus invidia conditas, aut ut velint omnino absconditorum sensum negare lectoribus, aut ut artificiosiores appareant, sed ut, que apposita viluissent, labore ingeniorum quesita et diversimode intellecta comperta tandem faciant cariora. Quod longe magis Sanctum fecisse Spiritum unusquisque, cui sana mens est, debet pro certissimo arbitrari. Quod per Augustinum in libro Celestis Ierusalem xi° firmare videtur, dum dicit: Divini sermonis obscuritas etiam ad hoc est utilis, quod plures sententias veritatis parit et in lucem notitie producit, dum alius eum sic, alius sic intelligit. Et alibi Augustinus idem super Psalmo lxxvi° dicit: Ideo forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et ditiores discedant homines, qui clausum invenerunt, quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Et ut eiusdem Augustini testimonio adhuc adversus recalcitratores amplius utar, ut sentiant, quoniam, quod ipse pro obscuritatibus sacrarum licterarum tuendis, ego pro obscuritatibus poematum intelligi velim, dico eum scribere super Psalmo cxlvi° sic: Perversum nichil hic est, obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum etc. Et, ne ampliori utar sacrorum hominum circa hoc attestatione, nolo fastidium ducant hi audire, quoniam idem velim de obscuritatibus poetarum sentiri, quod de divinis ab Augustino sentitur; quin imo ut, exfricata paululum fronte, volo considerent obsistentes, quanto magis de his sentiendum sit, que respective paucis apponuntur, si de sacris licteris, que omnibus sunt apposite nationibus, sentiuntur. Si forsan velint duriciem textus, figuras dictionum, aut orationum colores, et peregrinorum vocabulorum incognitam a se pulchritudinem damnasse, et hinc poetas obscuros dixisse, quid aliud dicam, non habeo, nisi ut gramaticales iterum scolas repetant, pedagogi ferulam subeant, studeant discantque, quid veterum autoritate circa talia poetis licentie datum, scrupulosiusque scrutentur, preter vulgaria atque domestica que sint etiam peregrina! Sed quid talibus insto? Paucioribus dixisse poteram: agant, ut, exuto veteri, novum atque generosum ingenium induant, et quod eis nunc videtur obscurum, tunc familiare videbitur et apertum. Nec indigestam intellectus sui grossiciem palliare se credant priscorum oratorum precepto, cuius non dubitem semper memores fuisse poetas, sed advertant, quoniam perorando aliter quam fingendo verborum ordo procedat, et fictiones in fingentis arbitrio relictas fore tanquam opus alterius speciei. In quibus summopere a poetis servatur stili maiestas, et eiusdem dignitas retinetur, ut ait Contra medicum libro invectivarum iii° Franciscus Petrarca. Nec, ut ipsi arbitrari videntur, carpere nequentibus invidetur, sed, dulci labore preposito, delectationi simul memorieque consulitur; cariora sunt enim, que cum difficultate quesivimus, accuratiusque servantur, ut idem, ubi supra, Franciscus testatur. Quid multa? Si his obtusum ingenium est, inertiam suam, non poetas redarguant, nec adversus eos frivolis insistant latratibus, a quibus secum optime actum est. Primo enim in limine, ne frustra fatigent ignari, ab ipsa rerum facie terror iniectus est; retrahant ergo gradum in tempore, potius quam, torpore ingenii fatigato incedentes, patiantur cum rubore repulsam. Et ut iterum dixerim, volentibus intelligere et nexus ambiguos enodare legendum est, insistendum vigilandumque, atque interrogandum, et omni modo premende cerebri vires! Et si non una via potest quis pervenire, quo cupit, intret alteram, et, si obstent obices, arripiat aliam, donec, si valiture sint vires, lucidum illi appareat, quod primo videbatur obscurum. Sanctum enim canibus dare divino prohibemur monitu, et hoc eodem ante porcos proicere margaritas.