Orci domos opacas et celo remotissimas, animarum sontium sedes, esto titubanti gradu, divina tamen luce previa perambulavimus, et maris amplissimi non solum scabrosa litora, quin imo et insulas, vario sub sole iacentes, indefessa navigatione per circumitum quesivimus omnes, ac insuper eius profundissimos gurgites adeo perspicaci quadam indagatione sulcavimus, ut Neptunni ceruleas edes atque Prothei senis, et nynpharum choros et thalamos, ac etiam eiusdem pelagi beluas et agmina piscium, et fluminum viderimus capita. Post hec et urbes pleclaras, et umbrosa nemora, silvas invias, celsos montes et lubricas valles, atque abscondita rupibus antra, nec non et equora tractu longissima, ac solitudines ipso horrendas nomine peragravimus. Et quasi sumptis Dedali pennis, audaci quodam volatu in celum usque meditatione delati, Iovis aureum thronum, Solis auream domum, deorum atria, templa ingentia gemmis et auro conspicua, et consistorum Superum mira luce splendidum atque venerabile, et siderum claritates perpetuas et eorum flexus atque reflexus et admirabili compositos ordine motus prospeximus; et undique, o clementissime rex, iuxta promissum veteris naufragii, prout concessum est, desuper fragmenta collegimus, et in unum corpus, qualecunque sit, pro viribus ingenii nostri redegimus; adeo ut a Demogorgone, quem primum deorum omnium errantes prisci dixere, initio sumpto, per eiusdem successiones ordinate ad extremum usque Iovis tercii filium Eolum, eiusque Eoli Athamantem, et Athamantis Learcum et Melicertem filios deduximus, omni diligentia adhibita, ut tuum desiderium impleretur. At inde, ne in aliquo tuis votis videretur omissum, aut quos comperimus ex antiquis, aut quos mea sententia approbavi fictionibus cunctis sensus apposuimus, ut ipse, prestante deo, visurus es. Quibus sic peractis, quasi in quesitam a principio stationem seu sinum venerimus, suadebat quietis desiderium, ut in litus ex navigio prosilirem, et, sacro gratiarum deo exibitori rite peracto, laborum victrici cimbe lauros apponere, et inde in exoptatum ocium ire. Attamen consilium longe probabilius menti desuper infudit deus. Monemur enim autoritate prudentum, ut ex preteritis, quid futurum sit, coniectura prenoscamus. Agitare quippe procellis infestis non nunquam in perniciem usque, nisi premunita sint, permaxima etiam consuevere navigia: quid ergo navicule futurum arbitrandum est, si medio in salo soluta et absque gubernatore linquatur? Non ergo parvus adhuc superest labor, proresiis quippe alliganda est continenti et ancoris fundanda validis, ac etiam, quibus possumus, tegenda tutamentis est, ne ab ignitis strepentis etheris fulminibus exuratur, seu ab imbribus mixtis grandine diluatur, aut a stridulo Aquilone, turbido Austro, furenti Euro, Lybico aliisque nullo perflantibus ordine scopulis aut litori illidatur, vel forsan ab undis fluctuantibus absorbatur et pereat, quam sudore plurimo per Euripos et sonantia saxa, per maris estus et mille pericula incolumem itineris in finem usque deduximus. Que quidem tunc peregisse reor, dum obiecta iam dudum aut obicienda in poesim et poemata ab hostibus poetici nominis rationibus veris retudero. Novi equidem et memini, quot et que ignari iam dixerint, non habentes in contrarium responsorem; et hinc, dum hoc perlegent opus, invidia infestante, quid in poetas et quid in me dicturi sunt, satis percipio. Labori igitur huic extremo, qui duobus voluminibus terminabitur, auxilium desuper fundat ipse pater optimus, qui rerum omnium alpha et ω, principium est et finis.