Veniet, opitulante Christo Ihesu, quoniam sic michi propositum est, o rex illustris, opus hoc, antequam alibi gradum flectat, in sacras celsitudinis tue manus, ut, cuius iussu factum est, se primo illius exponat iudicio et eidem pro viribus prestet obsequium. Quod postquam benigne susceptum conspexeris omne, et sublimi ingenio tuo partes eius quascunque discusseris, existimo miraberis, quod in tam protensum volumen postulatum tue claritatis evaserit, quantumcunque ob librorum penuriam multis in locis non satis integrum putem. Et forsan legens latentes nuper sub rudi cortice sensus nunc productos in lucem, non aliter, quam si ex igneo globo recentes scaturire latices videas, mirabundus aspicies, teque ipsum modesta quadam delectatione laudabis, quod iam dudum de poetis vera arbitratus sis, eos scilicet non fabulosos simpliciter fuisse homines, ut invidi quidam volunt, sed eruditissimos quidem atque divino quodam animo et artificio preditos. Verum, collectis omnibus, qualis de opere toto tua existimatio futura sit, non satis certum habeo; hoc tamen mecum cogito te de corpore et membris, sola agente iustitia, sanam et integram laturum sententiam, ac etiam opinor, quia minus apta regia caritate tua redargues, et commendabis, que laudanda comperies. Magnum quippe, imo maximum hoc michi erit, et iam spe ipsa letor et gaudeo! Ceterum, cum iam visum illud in amicorum manus visendum tradideris, et tua licentia prodibit in medium, reor, non equa sic ab omnibus ponderabitur lance; nec novum hoc erit sub sole, trahit sua quemque voluptas. Preterea livor edax, letalis viventium pestis, adeo occupavit a primevo hominum pectora, ut rarissima, eo exurente, equa in quem mavis prestentur iudicia. Quam ob causam in eum surgent rabido latratu plurimi, et quas comperient partes minus acri soliditate firmatas, morsu impio auferent et discerpent. Adversus quos, quorum ex veteri more iam verba et obiectiones ariolor, ut iam dixi, ne longus labor resolvatur facile et, ignitis agentibus spiculis, evolet in cinerem et favillam, oportunis responsionibus occurram necesse est. Oro tamen, ut et ipse, o rex optime, cui laboravi diu, una mecum generosum pectus opponas, securus, si feceris, hostes laboris nostri tanquam fumus in auras evanescent.