Conclusio.

Ecce tandem, O clementissime rex, divina pietate prebente, in finem longi operis ventum est. In quo ea, qua potui solertia iuxta veterum traditiones deorum gentilium genus et eorum posteritates, multis undique exquisitas vigiliis, quo datum est ordine, descripsi, et iuxta mandatum tue serenitatis pro viribus ingenii mei post fabulas fictionum sensus, seu ab antiquis sumptos, seu a tenui intellectum meo emunctos, apposui. Ostendi insuper, quod officiosissimum ratus sum non nullis, poetas adversus opiniones talium non dicam iustos omnes, sed nec ridiculos aut simpliciter fabulosos esse, quin imo seculari scientia, ingenio, et moribus, ac etiam insigni claritate conspicuos. Lignum preterea in litore ancoris et proresiis ingeniose firmavi, magis semper de bonitate divina confidens quam de robore vinculorum. Sic et a nauta, quas magis nocuas credidi, sagittas amovi, esto arbitrer superesse quam plurimas, adversus quas vix credam satis armasse, potuerim; non equidem se, quantumcunque bellicosissimus miles sit, adeo caute armare potuit quisquam, quin locus hostili gladio linqueretur. Ipse igitur Deus protegat, qui solus novit diverticula malignantium, et volens contrivisse potuit! Verum quoniam homo sum, novique nullum adeo oculatum, quin, nisi divina protegatur manu, sepissime cadat in lubricum, arbitror satis possibile, me non nunquam aut omisisse dicenda, aut non dicenda scripsisse, aut dicta non satis rationibus roborasse, aut minus plene in votum tuum ivisse, seu aliis modis peccasse plurimis, de quibus doleo. Et quoniam nosco, quod ignavie mee mea imputanda sunt crimina, supplex veniam posco, teque humilis per tui capitis insigne decus exoro, ut tui ingenii celsitudine defectus suppleas, superfluitates excidas, dicta minus accurate exornes, et omnia pro iudicio tue sincere mentis pariter corrigas et emendes. Si forsan, maioribus occupatus, ut sepissime reges estis, huic labori tempus non posses impendere, tunc omnes honestos, sacros, pios, atque catholicos viros, et potissime celebrem virum, Franciscum Petrarcam, insignem preceptorem meum, ad manus quorum opus hoc aliquando deveniet, per Christi preciosissimum sanguinem deprecor, ut errores quoscunque, si quos forsan minus videns dictis inmiscui, sua pietate ac benignitate surripiant, aut illos in sacram veritatem convertant; eorum enim existimationi et emendationi opus hoc esse suppositum volo. Preterea, o rex inclite, si quid boni inest, si quid bene dictum, si quid votis tuis consonum, gaudeo et exulto, et exinde labori meo congratulor, verum scientie mee imputes nolo, nec lauros aut honores alios ob id postulo; Deo quippe, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est, attribuas queso, eique honores impendito et gratias agito, cum ipse more meo semper post exactos quoscunque labores honestos consueverim, qua possum mentis devotione Daviticum illud dicere: Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.

Genealogie deorum gentilium secundum Iohannem Boccaccium de Certaldo ad illustrem principem Ugonem, Ierusalem et Cypri regem, liber XVus et ultimus explicit.

Share on Twitter Share on Facebook