CAP. XIII. Vero, non ficto regis mandato hoc opus compositum.

Aderunt forte, qui dicant, quod non nunquam de aliis quibusdam etiam claris viris dictum est, me scilicet in gloriam mei nominis fingere, quod tuo iussu, rex inclite, hoc opus elaboraverim, cum minime verum sit. Tarda his fides est, seu verius animus nequam! Quod de se noverunt, urentes invidia in alios coniecturam faciunt. Certissimum est, ut Tullii verbis utar: Trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Et ob id, cum gloriosum sit parvo homini maximo atque optimo regi obsequium prestare posse, non fidem cum difficultate comperiet dixisse non nullos ad extollendam humilitatem suam mendacium finxisse huius modi, sed scriptores nunquam credam; sed de hoc alias. Ego autem, ut ad me veniam, non inficiar me glorie avidum, sed quantumcunque cupiam, profecto non adeo effrenis sum, non adeo hoc accensus desiderio, non adeo hostis honesti, ut in tam turpe mendacium, rubore non dicam frontis, sed mentis abiecto, me ipsum proripuissem. In hoc me superbum confiteor, si superbia dicenda hec est; in talibus nisi Deo celi honorem seu titulum irrequisitus inferrem, et hoc etiam non omnibus requirentibus exhiberem. Tu nosti, rex optime, quoniam, me renitente atque tergiversante, Domnini, militis tui, suasionibus precibusque in votum tuum deductus sum, ut scilicet laborem hunc subirem. Nec non labentibus annis factum est, ut Becchinus Bellincionus, familiaris tuus et concivis meus, e Cypro veniens, apud Ravennam urbem me conveniret, et postquam placidis verbis clementiam atque gratiam celsitudinis tue erga me inmeritum monstravit, miris exhortationibus, ut aiebat, te sic imperante, semisopitum circa hoc opus ingenium meum irritavit. Equo modo dilectissimus tibi Paulus Geometra non nunquam, ostensis licteris sigillo maiestatis tue signatis, in quibus ad me iussa inserebantur tua, sollicitum reddidit. Novit Deus, et tu scis, quia nec unquam preminentiam tuam vidi, nec tu me vidisse potuisti. His mandatis credidi, et honus meis humeris pregrande subivi. Si te ignaro hec acta sunt, per iam dictos deceptus sum, et sic hos fateor esse veridicos, qui asserunt non tuo iussu compositum; verum non crimine meo, nisi me in hoc peccasse quis diceret, quia non dixerim me facturum, si tuis licteris ad me directis susciperem. Sed hoc michi superbum visum est, quasi Domninum, insignem militem, minus veridicum arbitrarer. Domninus autem, ut audivi, eo fere anno, in quo me primo convenerat, diem clausit, et ob id non eius fidem invocare possum. Vivit Becchinus, et Paulus Geometra vivit, hos ego et regiam fidem tuam veritatis huius testes in terris habeo. Te igitur cum illis invoco, tuum hunc, si necessitas exigat, laborem esse oportunum est, oppugnationi scilicet huic obsistere, et nomen meum a tam illecebri nota veritatis affirmatione purgare. Sed ut, te, rex inclite, paululum omisso, ad obiectores deveniam, eorumque obiectioni aliquid pro iure meo respondeam, assero, si pro rostris, sedente preside, agendum litigium esset, me vivos habere testes, nec ex fece plebeia, sed illustres homines, quia minime oportunum michi erat, ut usque Cyprum pro tam inepto mendacio evolarem, si opus meum insignire regio nomine cupiebam; prope erat imo coram nec verebor dicere rex, qui, si credidisset Obtinuisse, postquam ceperam, quod minime in animo erat, dum me convenit Domninus, viva voce rogasset, ut sue hoc opus ascriberem maiestati, esto minus intelligens princeps esset, existimans non michi suo nomine gloriam inferre, quin imo meis licteris eternum suis titulis decus addere. Nec mirum; suffragiis enim scriptorum stant insignia et nomina regum. Hinc Alexander ille Macedo, qui parva militum manu ingenti animo orbem totum aggredi ausus est, in Persas vadens multos huius modi scriptores, qui sua gesta describerent, secum traxit, et in Sigeum veniens, quo bustum vidit Achillis, tacuisse non potuit, quin ostenderet verbis, quam grandis videretur sibi gloria, quam consequebantur a scriptoribus reges, eum fortunatum dicens, quod illi Homerum contigisset habere preconem. Hinc Pompeius Magnus, qui equam fecit cum virtute fortunam, Theophanem Mitilenum, quasi nomen suum perenne facturum, in contione militum civitati donavit. Hinc Scipiones, Titus Fulvius, Cato Censorinus, Q. Metellus Pius, G. Marius, Cicero, et alii plures illustres viri se scriptoribus faciles atque liberales exhibuere, ut eos in hoc traherent, ut de se scriberent. Quid ergo meis licterulis regem inclitum mendacio inseram, quasi invito gloriam largiturus sim, et meam offuscaturus ignominiosa labe. Si adeo avidus essem mendaciis meam extollere gloriam, stant et alia opuscula, ex quibus nullum est ullo huius modi titulo insignitum preter Buccolicum carmen, quod, ut sibi intitularem, petiit Donatus Appenninigena, pauper, sed honestus homo et precipuus amicus meus. Quid non omnibus nomina prepono regum? Preterea, est ne hoc sub sole novum, reges desiderare scripta quedam, et amicis iniungere? Non equidem. Diebus nostris memini Robertum, Ierusalem et Sycilie splendidum regem et multis ornatum titulis, postulasse ab insigni viro. Francisco Petrarca, ni alteri tribuisset, ut sibi ascriberet Affrice, a se noviter edite, titulum! Quam, queso, aucturus gloriam, Francisci an suam? Suam profecto! Quid multa? Non equidem magnorum ducum nomina claros scriptores faciunt, imo potius ipsi reges scriptorum opere cognoscuntur a posteris. Insuper si approbandum sit opus, quid illi adiectum regis nomen potest autoritatis afferre, aut bene merito autori glorie superaddere? Et, si improbandum sit, quo iure poterit prescriptio illa fecisse probabile, aut notam autori iniectam abstergere? Decus igitur et gloriam agenti approbatio virorum illustrium affert, non regii nominis ascriptio! Ego autem, ut iterum dixerim, adeo superbe obstinatus sum, ut nisi Deo glorie, cuius ascribenda sunt omnia, unius carminis tantum decus, etiam Cesari dictatori resurgenti aut Scipioni Affricano, nisi rogatus, aut si amicus esset ascriberem. Dicta sint hec, mi rex, bona cum tua venia, queso, et postremo precor, si contingat te unquam aliquos talia obicientes audire, tanquam veritatis conscius, impera regia cum indignatione silentium, et quod tuo nomini, te petente, dicatum est, imo compositum te mandante, regia virtute defende. Supererant multa, sed quoniam michi satis dictum esse videtur, omittenda reliqua censui, et Deo, munerum largitori, tibique operis fortunam conmittere, quod, postquam in tuas devenerit manus, dum libuerit, tuo fultum presidio et te iubente, tendat in publicum.

Share on Twitter Share on Facebook