Prohemium.

Fundavi, serinissime rex, quibus potui armamentis hinc inde naviculam, ne estu procellosi maris aut ventorum adverso impetu pelleretur in litus, et illisa ruptis compagibus solveretur. Et, ne, crepitantibus desuper nubibus in imbrem solutis infestum aut coruscum fulminantibus ignem, dilueretur aut verteretur in cinerem, tegumenta superaddidi, que oportuna ratus sum. Nec non et proresiis atque rudentibus illam illigavi scopulis, ne ab undis se retrahentibus una cum illis traheretur in pelagus. Adversus vero Dei iram nil mortalium obstacula iuvant, et ob id suis in manibus linquendam censui. Ipse, absque cuius suffragio nil profecto stare potest, illam servet misericordia sua! Nunc autem superest, ut iniecta in fatigatum nautam tela excutiam, ac, si possim, qualitercunque amoveam. Quis enim dubitet, quin petatur a multis? Sane uti forte minus equo animo visus sum quandoque tulisse, que in poesim et poetas inmissa fuere, sic summa cum patientia, que in nautam evolaverint, quocunque nisu missa, perferam. Nec huius patientie ratio longe abest. Indigne quippe meo iudicio pulchra poesis et elegantes hac in facultate viri lacessiti fuere, nescio, utrum superborum an ignorantium potius maledictis dixerim. Nauta autem non sic. Nam si pro viribus conatus sit arte nautica per maris vertiginosos anfractus et confragosa scopulis freta cimbam in tutum deducere, ne iuste redargui possit, scio tamen, quia multarum rerum ignarus sit, et ideo ex multis eo minus advertente conmissis forsan merito redargui potest. Agam igitur, quod potero, iuvante Deo, ne omnino temerarie videatur egisse, quod fecerit. Ipse me eripiat de faucibus malignantum, qui ex camino ignis ardentis eripuit illesos Israelitas pueros sperantes in se, et in finem laboris extremi me deducat in sui sanctissimi nominis gloriam et honorem!

Share on Twitter Share on Facebook