Circumspicient, scio, Coloseum hunc undique iam dicti seu alii intentis oculis carptores egregii, eoque conspecto, ariolor dicturi sint pia forsan intentione (durum enim homini est hominum mentes cognoscere) tam grande opus minime oportunum esse, et ideo in precio non futurum. Hi quidem paucis his verbis fere opus omne concutiunt, cum a quadam non satis expressa veritate videatur obiectio non solum colorari, sed etiam approbari. Quis enim non dicat intuitu primo, non dicam non oportunas, sed etiam superfluas fore poetarum fabulas, ex quibus hoc apus omne consistet? Verum ego aliter sentiendum reor. Fateor enim fabulis opus hoc omne consistere; sic si concessero illud minime oportunum, multa etiam non oportuna (et hec inter opus hoc) preciosissima fore monstrabo, et inde hoc opus, quoniam utile tam rei publice quam private sit, ostendam inter oportuna etiam numerandum. In precio igitur et maximo esse multa minime oportuna et artificio hominum adinventa, et nature opere facta monstrantur. Exquirimus enim lapicidas, cementarios, dolatores, et architectos insignes, volentes domos construere, quas rudis villicus ex luto et palustribus calamis oportunas erigeret. Templa, capitolia, palatia regum, populorum atque principum, maximis sumptibus constructa, pictura superflua decoramus. Aureis celatisque vasis utimur, cum oportunitati possint deservire <samia>. Sic coronis, purpureis vestibus, et armillis aureis delectamur, cum lanitium simplex cuiuscunque pecoris oportunitati sufficiat; et sic artes et ornamenta, que minime oportuna sunt, in precium devenere. Sed, quia hec hominum ambitione quis posset preciosa dicere, videamus, nunquid et naturam rerum discretissimam etiam circa superflua ambitiosam velimus dicere. Et queso, ad quid capitis capillicium oportunum sit? nemo dicet! Illud tamen multi firmabunt adeo preciosum fore, ut, si absque eo Venus incedat, suis etiam comitata Gratiis, Marti placere non possit, eumque tanti extimatum a Cesare dictatore, ut ad contegendum calvicium perpetuam lauream a senatoribus impetrarit. Ad quid hominum barba, qua si quis etate provectus careat, non absque rubore hominibus, inmiscetur aliis? Ad quid cornua cervo? Ad quid picte volucribus penne concesse sunt? Ob ornamentum, non ob aliud responderi potest. Et sic, ne per plura discurram, quod alias non erat in precio, ornamenti causa efficitur preciosum. Et si ornamenti causa quid efficitur preciosum, hoc profecto opus erit in precio. Quid enim pulchrius in collocutionibus hominum quam non nunquam inmiscuisse fabellas sententiis? Quid decentius quam fructuosos fabularum sensus eisdem applicasse colloquiis? Et hoc opus unumquodque prestabit abunde. Hec insuper ponderosis et accuratis orationibus plurimum afferre decoris satis apparet, cum passim mixta scriptis Ciceronis, Ieronimi, et aliorum prudentum virorum illa legamus. Poterat igitur sufficere ostendisse hoc opus preciosum ornamenti causa, sed huic superadditur utilitas, que ex hoc consequitur, tam publica quam privata, ex qua precium maius efficitur. Existimabant enim non nulli poetas, peritos homines, simplices tantum composuisse fabulas, et per consequens non solum non utiles, sed illos arbitrabantur damnosos, et, discurrentes legendo, nullum ex fabulis emolumentum summebant. Hoc autem opus, dum fictionibus velamentum amovet, et eruditos fuisse viros poetas ostendit, et legentibus facit fabulas cum delectatione fructuosas. Et sic, qui falsa opinione perisse videbantur poete, reipublice insignes et quasi redivivi redduntur, et privatim que incognita abiciebatur utilitas, per hoc patefacta colligitur, et ad altiores sensus etiam ingenia legentium excitantur. Preterea spero, sic volente Deo, uti hactenus fuere, consurgent, qui ad poeticam mentes erigent, quibus non modicum, dum veterum monimenta perlegent, commodi per hoc opus prestabitur, ex quo fiet saltem talibus preciosum. Sed quid multa dicam? Si cessent, que dicta sunt, omnia, dum modo, princeps optime, cuius iussu laborem sumpsi, tuo per hoc opus desiderio satisfactum sit, illud preciosissimum duco, esto laudabile sit placuisse pluribus; sic, si tue celsitudini minime gratum sit, etiam si placiturum atque acceptabile ceteris veniat, parvi apud me momenti fiet. Tuum igitur est istud preciosum facere, aut, si libet, abicere.