Praefatio

Cicero, eximius ille Romanorum Demosthenes, latinitatis parens, rhetorices canon, sermonis norma, eloquentiae inimitable exemplar, ac omnium fere artium atque scientiarum facile princeps cum toto, quod illi ipsa donaverat natura, necnon plus ultra acuerat ars, ingenii acumine, in omnibus singulisve, sive laudantibus, sive vituperantibus scriptis, peroratisque orationibus, atque aliis innumeris pene epistolis scribendis atque dictandis, parum laborasse, parum sudasse videtur; at in epistola quadam (qua a Lucceio vitam, sive potius res sub eius consulatu gestas exarari, et posteris celebrandas tradi postulat) perscribenda (ut ex ipsis illius verbis animi effigiem exprimentibus clarissimé patet) non diu solum ac undique explicatis ingenii velis, mentem agitasse, sed sanguineos etiam effudisse sudores, se semet prodit: quo nimirum modo atque methodo, suas alliis exponeret laudes, et res a se praeclare sive minus ita gestas, alieno calamo depingi atque exornari, absque ulla affectationis nota cuperet; et illo superstite, ab exteris lectitari ac celebrari audiret, necnon inde ineffabilem quandam animi hilaritatem et desiderii fruitionem capere posset. Tale igitur opus aggressurus omnes ingenii intendit nervos, nullis parcet laboribus, nullos sudoris sentit imbres et in eloquentiae artem quasi indignabundus, ac si in inventionis supellectili defectu laborantem deprehendens, omnes eius loculos funditus everit, et totas sermonis opes ut prodigus alter dissipat, dilapidat, neque quiescit, antequam proemii fundamentum nanciscatur, ponat atque stabiliat. Tandem hujus desiderii duas praecipue fundat bases, et una quidem est, ad proprias demandandas laudes, non ore et verbo, sed calamo et charta opus esse. Secunda vero verecundiam (quae alias cuique proprias afflagitare laudes maximopere interdicit) epistola methodum suppeditante, spernendam, sive prorsus tollendam esse, quibus positis, epistolam ait, non erupescere. Hinc deinceps praedivitem sese explicandi materiam nactus, non minus audaces, quam liberas, velocis pennae laxat habenas, quae amplissimos eloquentiae campos percurrens, ita resolvitur ac incitatur, ut non scripturientis calami, sed agricolae ventilabri, vices tenere videatur: et tanto ambitionis exardescit flagore, ut combusti iam animi cineres quoque in auras vanae gloriolae ventilasse, a sermonis cultoribus iudicari non dubitetur. Qui modum quidem eius eloquenter dicendi, eleganter scribendi, et ambitionis auras artificiose capiendi laudant atque ut par est, admirantur, non tamen sibi moderari possunt, quin eum iucunda quadam satyrici specie excipiant, et scaenicum aliquod in eo reprehendant. Ita igitur Cicero (et qualis Cicero? Qualem nempe neque ante vidit, neque post visura est Roma) dum res sub tempus regiminis sui expeditas, paulo ornatius, ab alio scribi percupiens, in tale acre et sinistrum incidit iudicium; procul dubio alter, quisquis ille fuerit, qui res patriae suae vel simplicissimo calamo posteris tradendas tentaverit, ut Ciceronis simia existimatus, neque risui dignus habebitur. Caeterum his omnibus rite perspectis, atque consideratis nihilominus immobilis et inconcussa manet illa maiorum decantata sententia: μάχου ύπέρ πατρίδος. In cuius legitima executione, praeter erubescentiam, timorem quoque tollendum, merito adicient illi, qui patrias res (quales quales illae essent) sibi, et vicissim suas patriae computabunt. Non enim minus laborandum, neque minus est sudandum, in propriae, quam in Patriae iusta, ac debita defensione: imo quod maius pondus requirit, in agone pro patria suscepto, audaciam (alioquin inter deformissima vitia connumeratam) fortitu dinis conctarum virtutum reginae, sceptrum atque vices gerere, sapientissimi arbitrari sunt veteres; et merito quidem, ubi enim mors charior est vita, ibi necessarium quoque vitium, in virtutem transit. Quo facto, non raro contigisse constat audaciam desperationis calcaribus concitatam, tam victis insperatae victoriae triumphum, quam victoribus inexpectatae stragis deploratum conciliasse. Μάχου igitur ύπέρ πατρίδος. Spernit ruborem, spernit timorem; (quia et amor omnia vincit) quo a nobis loco munitissimi ac firmissimi thoracis, amplexo, iusta arma; iuste arripiemus, et in historiarum campum prodeuntes, fixo passu et immota facie, saevam saevae vetustae olivionis tyrannidem, ad monomachicum certamen intrepide provocabimus, ac in vendicanda charae Patriae laude, atque gloria, usque ad ultimae sanguinis guttulae effusionem, luctam perferemus: nec non sacra coadiuvante veritate illi, ut Aquilae (cuius auspiciis et nata fuit) geniunam et nativam iuventutem restituere firmiter speramus. At dicet fortasse quispiam: „Quis, cuiasque tu homuncio, media ex Barbaria intempestivus et nuperrimus advena? Unde tibi tot πανοπλία? Unde armorum usus? Unde monomachiae disciplina? Unde et quae vires, et alia ad hunc athleticum agonem necessaria praeparamenta, quibus in conspectum immanissimae huius tyrannidis apparere saltem, ne dum victoria sperare possis?” In promptu erit responsio; nos videlicet fac turos ut iuvenis ille et senioribus despectus fecisse Helvetus, prehibetur. Illi enim cum ab improviso hoste imminens, viderent periculum, et se armis, aliisque bellicis instrumentis destitutos scirent; et utrum nudis manibus pugnam tentare, an furioso hosti cedere, conducibilius esset, diu consultantes, et nihil firmi descernentes; hic, illos, inquit, non debere ob armorum defectum sollicitos esse, se enim exacte exploratum habere, hostes omni armorum genere onustos venire, quibus ex illorum manibus extorsis, illos illorum armis non facilius tantum, sed multo quoque felicius atque laudabilius oppugnare, et profligare posse; quo facto, eos eventum haud fefellisse, historiae tradunt. Hos itaque nos, quanum licebit, imitantes, adversus oblivionis rerum tyrannidem, non modo victoriae desideratissimum (quod charissimae patriae unice optamus) brabium speramus; sed insuper faciemus, ut magnus quoque ille noster fundator, fecit Traianus, qui ex profundo Sargetiae amnis sabulo, abditas, quas ex Romanorum rapinis congesserat Decebalus opes; eruens, Romano adiunxit fisco. Huius instar, inquam, nos, vetustate obrutos praedivites antiquarum historiarum thesauros in lucem edere, et usui communi exponere conabimur, ac Romana, Romanis deberi probabimus. Opinabitur fortean non nemo, haec a nobis praemissa atque promissa, non tormentorum bellicorum boatum, sed Cerberis, aut pavidi potius catuli latratum; non thoraces et scuta, sed aquae supernatantes et aëre conflatas bullas; nec denique τaοr ma έπινίκιον reportantia; sed dicteriola, et vanae gloriolae studentia esse molimina. Opinabitur? Credimus et scimus. Nihilotamen minus scimus praeterea opinionem, veritatis sedem subvertere, aut occupare minime posse, ac proinde non certam rerum scientiam unquam, dubiae opinioni, sed e contra, opinionem, semper infallibili scientiae obedire, ac illi sese subiicere teneri: pari etenim ratione nobis quoque opinari licebit, hocce nostro, Antiquitatis Romano-Moldo-Vlachiae chronico, edito, fore forte a circumspectantibus vicinis nos nobis ipsis implacabilia parituros odia, multis scommatibus impetitos iri, et ut dulci amore Patriae dementato, debitos historicae fidei limites transgresso exprobraturos. Hisce tamen nihil obstantibus, salva conscientia (excepto ignorantiae, cuilibet mortalium praesentissimo ac familiarissimo impedimento) profitemur, nos neque nobis neque Patriae amori ita studuisse, ut dudum iam sopitam et tepentibus cineribus tectam invidiae scintillam, in odii incendium, aut allienum, ulla sine causa, animum in nos excitare vellemus. Quis enim tanti esset cerebri, qui per alienas, apage! detractiones, propriarum laudum incrementum nancisci arbitraretur? Gratum, imo faustissimum haberemus, nos neque fortunam huius campi tentasse, neque legitimi certaminis corona expectasse. At quis tam fortunatus cives, tam felix Cicero; qui illius instar, non unum, sed sexcentos Lucceios habere possit, et per alienos labores, ovans, triumphasque Romanas, versus quator mundi cardines apertas ingrediatur portas? Et e contra: quis tam rudis esset Minervae, qui ipse sibi tam hor ribile; atque terribile omen, ac numen experiri, tamque sinistras de se coniecturas audire optaret? At cuique vago, dictum illud, moderabitur affectui: φίλος ό Πλάτων, φίλος ό Σωκράτης, άλλα μαλλον φιλή ή άλήθεια. Qua lege et rege, quodcunque acerbum suaviter gustabimus, et quascunque acerrimas coniecturarum lacessiones, libenter perferemus, dummodo intaminatae conscientiae illaesa conservetur integritas. Equidem ea ipsa clarius, quam in gnomone solares radii umbram, historicam veritatem, indicante, demonstrabitur, et absque ullo naevo docebitur, omnes nationes, nationumque amplissima regna atque dominia, quotquot Europa hodie suo capacissimo fovet, favetque gremio, genti Romano- Moldo-Vlachorum comparata, non posse non agnoscere sua primordia, ut recentissima, et eius antiquitatis et senectutis respectu, ut tenerae aetatis iuvenculam vel potius adscititiam, per fas nefasque inter indigenas localesque habitatores intrusam. Cunctae namque occiduae Europae nationes (absit iactantia verbo) licet hodie amplissimae sint, potentissimae atque nobilissimae; non tamen alios, nisi Gotthos, Vandalos, Hunnos, Sclavos, hoc est gelidae Scythiae fragmenta suos agnoscunt parentes, ac ipsam praecipue Italiam, tanta barbarorum, tamque promiscue occupavit colluvies, ut merito quis hodie, veluti olim Cynicus Diogenes, accensa meridiano sub sole face, Romanum in ipsa Roma disquirere laboret, at vix invenire, aut a barbaris discernere possit. Unica et sola est Germanica gens, quam puram putamque suam conservasse prosapiam, ideoque haud immerito Germanos Autochthones, a scriptoribus appellari audimus. Caeteras vero progenies, rigidorum climatum, coeli et telluris inclementiam, coeli et teluris inclementiam fugientes, et paternas sedes ac nativa loca ceu sterilia, et humanae vitae inutilia deserentes, in Europae partes occidentales erupisse, et Romanorum provinciarum amoenitate atque ubertate allectas, primum quidem ut Hyrcanicas tigrides, earum nonnullas devorasse partes, postea vero ut dominatores tenuisse, atque in illis pedem, sedemque fixisse. Itaque temporum decursu, regnum Galliae post Caesareum modo fecundas tenens, regnum, inquam, nobilisimum, florentissimum, ac terra marique potentissimum, circa annum a Virginis partu 420 in Francia esse incepit, quamvis de ipsa Gallica gente, quae, cuiasque sit, historicis etiamnum digladiantibus, Petavius tamen, Gallus ipse, et temporum, historiarumque accuratisimus aeque ac acutissimus censor, ingenue fatetur: „Dum, nobilissimi, ait, toto orbe Francorum regni iacta sunt intervallo isto (anno nimirum a nobis notato) primordia, cuius gentis incerta est origo, neque veterum satis expressa literis.” Praeterea errasse illos iudicat, qui Gallos ex fragmentis Troiae, initia sumpsisse autumant. Decernit tandem ipse, ex multis unitis, illo tempore Europam incursantibus, barbarorum gentibus tam nobile ac precelelbre conflatum fuisse regnum; et Romano discusso jugo, Gallias occupasse. Ita Hispani quid, nisi Gotthi? Qui circa annum Salvatoris 414 Hispaniam invadentes, hodiernum fundarunt Hispaniae regnum. Ita Longobardi circa annum Domini 568 ex Scandia, (unde et Gotthi, Vandali, Rugi, Heruli, Turcilingi, exiverant) descendentes, quam plurima, nunc florentissime vigentia, in Italia posuerunt dominia. Ita Saxones anno Christi 449 ad Britannicas transferantes insulas, Anglicana et Scotica stabilivere regna. Ita Poloni, Tartariae Sarmaticae proles (iidem sunt et Slaveni) circa annum salutis 465 cum Lecho duce, Vistulam transeuntes, tam amplissimo Poloniae regno faustissima dedere initia. Ita Hunni Tartariae Asiaticae natio, praeter propter annum abolitionis peccati 432 Hungariae regno nomen et coronam imposuerunt. Ita Bolgari, et hos secuti Sclavoni ac Servi, anno ab incarnatione aeterni verbi 499, ex ulteriori Boreali barbaria veluti Volgae fluminis redundantes arenae, extravagantes veloci pede, transmeatis feracis Danubii undis, Moesiam, Thraciam, Triaballiam, Illyrium, necnon Macedoniae partem, et Dalmatiam usque crerbis primum infestarunt incursionibus, post tandem inibi vicinis dominiis, horribilia Bohemiae, Croatiae, Bulgariae, Sclavoniae et Serviae constituerunt regna. At verbo, omnes fere, olim barbarissimas, nunc nobilissimas Europae, Europaerumque nationes, primum ei invasores, et infestissimos praedatores, post vero (ita suprema mente omnia disponente) diligentissimos excultores, ac moderatissimos dominatores extitisse, cum veterum, tum recentium perhibent annales. At hae quidem ita, Moldovlachorum autem (si in Chronicis profitenti veritati consentire vellemus) gentis, si ultimam aetatem (quam nimirum a Traiano Imperatore ex Imperatrice urbe civis Romani selecti, et in Daciam translati fuere) spectabimus, eam circa annum reparatae naturae humanae 107, incepisse inveniemus. Si mediam, simul cum Romulo, Roma et nomine Romano, inchoasse anno nempe ante Christum natum 753. Si primordialem, Troiae excidium et Aeneae in Latium peregrinationem, veterum affrimant monumenta. Si nobilitatis catalogum, et genealogiae seriem rogabimus, Romanos, Romanis civibus, Romae natos Graecorum nepotes ac Troade oriundos esse, Graeciae et Latii testificant scriptores. Si acta considerabimus, imperii Romani non populatores, non invasores, non adscititios, sed propagatores, sed dilatatores, sed intima et nobilissima membra esse reperiemus. Si naturam, animum, heroicamque fortitudinem perspiciamus, limitum orbis Romani contra ferocissimas Scythicas gentes, ut aeneos muros oppositos, et invictos defensores, atque opitulatores, omnium historicorum consensu clarescunt et in eis solis non minus Romane conservatum, quam a Seneca vere prolatum illud de genuinis Romanis, aureum dictum: ubi vicit Romanus, ibi vixit. Extra enim latissimos Romani imperii terminos, usque ad Indiae nimirum profunditates Arabiae deserta ac Africae vastitates ipsosque, ut ita dicamus, mundi fines, Romanorum populum diversis temporibus, diversas in partes suas eduxisse, atque collocasse colonias, nemo forte erit, qui ignoret Nullus tamen militiae, militumque delectus, Traiani delectui (ceu militis probatissimi, et ducis experientissimi) aequiparari potuit: neque aliorum consulum sive imperatorum coloniae, ad tantae aeternae quasi felicitatis, pertingere valuere fastigium, ut secundum memoratum Senecae dictum: ubi vicerint, ibi vixerint quoque. Qua ratione procul dubio, Traianum haud incassum in Decebalo interimendo, Dacis debellandis, Daciaque subigenda, tanta Romani cruoris effusione conatum, ut ad hiantia militum obducenda vulnera (deficiente iam plenissima chirurgica theca) neque linteolis sino, et mensae destinatis pepercisse tam praeterita, quam futura admirarentur saecula. Tali videlicet plantationi, talem rigationem convenire iudicans, auspicatissimus sator et prudentissimus Imperator. Etenim fertilissimum ad custodiendum Romanum agrum, immortalemque sui nominis gloriam relinquendam, non alieno, neque adventitio, sed Romano oculo, Romano corde vigilandum, et Romanis armis defendendum, ac Romano cive excolendum esse, suos successores, inviolabili perstrinxit sacramento. Quamobrem Hadrianus, alioquin non solum Imperatorum, sed cuiuscunque etiam vilissimi artificis industriae indefatigatus aemulator, dum Traiani virtutes imitari non potest, suis vitiis illuis laudes deprimere atque diminuere, quantum potest, conari non veretur. Ideoque Parthiam quidem, Assyriam, Armeniam, totamque Mesopotamiam (Traiani nempe aeterne memorabilia trophaea) Parthis caeterisque barbaris, facile cedit, et militem Romanum, veluti ultra mundi orbitam, intraque dissitissimos barbaros, a Traiano praesidii ergo positum coram senatu, non magis pueriliter, quam scurriliter, conservari minime posse, excusatus, promptissime revocat. Hoc idem vero Romanis in Dacia nostra stabilitis, facere admodum est veritus: quo factum est, ut id quod Traiani Imperatoris, veluti faustissimum victoriarum extiterat praeludium, digna deinceps tanto Principe haberetur coronis. Hocce igitur modo Romano-Moldovlachos, Roma mater propriis ex visceribus natos, fovit atque aluit. Traianus parens Romanis moribus, ac armis instructos, Daciae legitimos constituit haeredes, nec non ut puro sanguine procreatis, barbaram nobilitavit Daciam. Quae postmodum, felici temporum successu, ad tantam virium opumque evecta est amplitudinem, ut magnus ille, imo maximus Constantinus, adiunctis illi Thraciae Macedoniae provinciis, quartam, eam orbis Romani partem complere, non dubitaret. Quod ex hoc unico facile convinci potest: siquidem cum totum imperium, paulo ante obitum, quatuor in partes divisum, filiis suis aequaliter impertire voluisset; cumque legitimus parens, optimusque princeps considerasset, Daciae et aliarum supra memoratarum duarum provinciarum, ambitum licet caeteris partibus multo angustiorem atque strictiorem, coeli tamen clementia, aëris temperie, fluviorum perennitate, telluris fertilitate sylvarum, camporumve ameonitate, urbium populositate, populorum urbanitate, civium claritudine, militum fortitudine, ac infimae plebis multitudine, reliquis non solum aequiparari sed etiam illas immense superare posse, ideo Constanti filio natu minimo ut justam haereditatem assignare est dignatus. Neque vero Constans a patre sibi destinatam adversatur portionem, imo gratam haereditatem grato amplectens animo, in ipsa Dacia, regiam constituit sedem. Dacico deinde milite, invidente et suis non contento, et hostili manu superveniente fratre Constantino, occiso, totum illi occiduum adiungit imperium. Etenim cum post Constantis versus Italiam secessum, et deinde at Gratiani usque tempora, Dacia nostra cum Thracia, et Mecedonia uno eodemque regerentur rectore; sub Gratiano tamen (ob ingravescentes Gothicas incursiones) revocato ex Hispaniis Theodosio magno, illum primum singularem defensorem sortita est. Gratiano nimirum prudentissime arbitrante, Traiani labores, atque laudes, non sibi ab eiusdem concive et virtutibus aequali Theodosio, conservari ac sustineri posse. Theodosius igitur, accepta istarum partium cura, Daciam ab hostibus non solum eggregie defendit, sed etiam a Thracia ad Tanaim usque longe lateque palantem Gotthicam gentem, ita armis terruit, ita pace sibi devinxit ut Athanaricus et Fridigernus Gotthorum duces deposita barbarica ferocitate, amico pede Daciam transeuntes, Constantini imperatricem Orientis urbem submisse salutarent. Post autem secundum Traianum (magnum dico atque piissimum Theodosium) subsequentium, ut reor, Imperatorum segnitia vel Supremo Numine ita providente, non nihil marcescente Romano vigore, Hunni, Bulgari, Sclavi et Servi et Heruli diversis temporibus Romanas provincias diversi modo invadentes, ac in Pannonia quidem, Thracia, Moesia, Illyria, Macedonia, nec non in ipsa celeberrima Graecia tandem pedem sedemque fixerunt. In Dacia autem nostra, hoc penitus efficere minime potuerunt, imo vritute eam incolentium Romanorum, eos semper pulsos, semper debellatos fuisse, et patriam suam semper defensam, atque a barbarorum diurna oppressione liberam tenuisse, celeberrimi tradunt scriptores, quos in historiae textu ad locum, tempusque suum proferemus. Hi enim ipsi sunt Romani, qui (ut Sclavorum perhibent annales) Scalvonam nationem, ripas Danubii occupantem exiguo temporis intervallo, ad Vistulae usque flumen expulerunt, et inibi coarctatos, primordia regni sui dare, coegerunt. Hi ipsi sunt Romani, qui Polovcios, et Pazinazes infensissimos Romani imperii hostes, invictis territos armis suos, desertum ultra Boristhenem situm, agnoscere fecerunt. Nec non tempore emanante (ut Strykovskius habet) sive ut socios acceptos, sive ut subditos predomitos (hoc enim nobis accurate non constat) longo (ut conicere licet) illorum operae usu ita exercuerunt, ut Romano-Moldovam quoque linguam illis mutuaverint et barbarum illorum sermonem maxima ex parte, Romano temperaverint. Hi ipsi sunt Romani, qui sub Constantino et Irene Carolo magno, sceptrum occidentalis imperii ab orientali dividente, et Daciam usque descendente, per legatos suos, pacta dominii confirmarunt Hi ipsi sunt Romani, qui Conrado tertio ad sacrum Hierosolymitanum bellum per Poloniam et inde per Romano-Moldo-Vlachiam expeditionem suscipienti, et ad bis centena hominum millia secum ducenti commeatum, aliaque ad victum exercitui necessaria, largissime praebieurnt. Hi ipsi Moldo-Valachi sunt, qui Isacium Angelum imperatorem Constantinopolitanum, in eos tyrannidem tentantem, plus quinquies acerrimis vicerunt proeliis et Romanorum, liberum quidem optimum socium, irritatum autem incomparabilem esse bellatorem docuerunt. Hi sunt iidem Romani, qui post fraudulenter occupatam a Latinis Constantinopolim, adversus invasorem Balduinum, gloriosa portarunt arma et Graecis de imperio plane desperantibus contra tam insperantum dolosumque hostem, animum et arma recipiendi, ac tandem imperium quoque recuperandi, commodissimam praebuerunt occasionem. Hi sunt inquam Romano-Moldovlachi, qui soli, cum solis Siculis, vires armaque iugentes, inter tot Asiaticas, Europaesque celeberrimas gentes, saevi Bathi saevitiem, ac Tartarorum immanitatem viriliter represserunt et loca sua a barbarica rabie infecta, illaesaque conservantes, transitum illis per suas ditiones, revera Romane denegarunt. Ac tandem (ut stricte hic dicamus, quae in Chronici textu fuse memoranda sunt, hoc unicum ultimatim longe praestantissimum, omnino Romanum, et vere heroicum adjiciamus, praeclare gestum, et mire continuatum facinus). Hi ipsi sunt Romano-Moldovlachi, qui cum septices draco, nefandissimus, inquam, Turca, tot orientis, occidentisque regna, atque imperia largo, ac insatiabili devoraret gutture, orbem fere totum et praecipue Christianum, ad tanta perduxit miseriarum extrema, ut dominiorum olim florentissimorum, hodie vix, quidem vel etiam dudum demortui et temporis carie consumpti cadaveris sceleton referre possint. Ipsi, inquam, Moldovlachi soli, miro ferri et auri artificio, non minus ferocitati eius, quam voracitati occurrentes, vivas se, maiorum suorum, Achillis simul atque Ulyssis esse imagines declararunt. Gloriosa suis saeculus fuere simul atque potentissima Graecorum, Persarum, Aegyptiorumque ac Babylonica imperia: usque adeo illa humiliavit, deformavitque sultanea dynastia, ut nostris diebus illorum gesta, olim humanum excendentia captum, non historiam, sed fabulam, non rem, sed umbram somniumque rei, agere videantur. Arabia felix, petrea, et deserta, infelicitatem sibi, devastationemque ab saevientibus Turcicis armis, propinatam non gustavit modo, sed etiam ebrietatem usque, crapulamque exhausit. Africa et Romae aemula Carthago, aprinum Othmanicum virulentissimum dentem ita est experta, ut semel accepti vulneris, aeterna eius cicatrix sit indicium. Bulgarorum, Servorum et Sclavorum (quibus connumerantur et Bosnenses) Albanorum, Bohemorum, et Dalmatarum manu et ferro toti fere Europaeo orbi, terribilissimas gentes, usque adeo mitigavit, cicuravitque Agarenus, ut ex antiqua et naturali earum ferocitate, nulla hodie extet nota; neque alio notiori dicto, aut facto, nisi unico et illo obscurissimo nomine, inter reliquas mortalium nationes censeri possint. Hungariae potentissimum amplissimumque dominium, ad tantas redegerat angustias, ut regni limites, non nisi intra dirutissimos agnosceret parietes. Germanos, gentem alias invictam, ita perterrefecit, ut ad Vendibonae usque portas, bis; circa illas sexcenties excidium et lethum minitantia induxerit armorum fulmina. Ulteriorem Italiam (quanta enim immanissima, Venetae Publicae, fecerit mala, quotque insulis celeberrimis, ac urbibus in mari et continente fortissimis, eam spoliaverit, hic recensere omittimus) quasi ex industria furiosiori et extremae suae tyrannicae indignationi, reservatam voluisse visus, in septentrionem, adversus Russos, Cozacos et Polonos arma vertit, et hasce quoque Christicolas regiones unico veluti singultu diglutiendas, impurissimum, ac satietatis inscium os aperuit. Quae etiamsi non essent prorsus victae, neque eius durissimo iugo subactae, non tamen absque imensa Christiani sanguinis effusione, et innumera piarum animarum pernicie evadere potuerunt. Quae mala quoties, quantaque fuerint, si recenseri animi, non solum vires non sufficerent, sed tempus quoque nos dificeret. Hoc tantum unicum notatu dignissimum, et ab historicis Polonis frequentissime commemoratum, adiiciendum, non extra rem esse arbitramur, supremam nempe Providentiam, salutem illorum populorum per invictam Romano-Moldovlachorum gentem, procurasse, eaque ut fortissimo propungnaculo adversus barbarae saevitiei ferocissimos insultus usam, eos hucusque incolumes et in propriis sedibus fixos quietosque conservasse. Nos pene effugerat, quod omnium primo dixisse debueramus, Scythicam gentem Persico, Graeco et Romano imperio semper invictam, et non nisi a solo Deo, aut cui Deus facultates extraordinario quodam suae divinae voluntatis nutu auxerit, domari posse ceditum est. Eam, inquam, gentem Aula Othmana ita perdomuit, atque diminuit, ut non secus ac rapinae avidus venator ligatum canem ad suum arbitrium quando vult, et quas in partes iubet, in Christianas regiones nativa saeviendum rabie dimittit. Ita nonnunquam ut mordacem infidamque feram cavens, per assiduam Chanorum mutationem, depositionem, aliquando etiam internecionem (omnia enim haec in Sultani consistunt arbitrio) humiliat, et occasiones ei caput elevandi subtrahit. Haec ita se habere, nemo est, ut reor, qui nescitat. Tot enim tantaque in tam amplo imperii sui orbe subegit, conculcavit, delevit, et in nihilum redegit imperia, regna, principatus, dominia ut facilius esset cuique ea continuo deplorare, quam per totum ex catalogo recitare, et lamentandi potius, quam scribendi tempus adesse decernere. Ita in dies Babylonius iste draco Christiano sanguine saginatus, cumque totum terrarum orbem ut augustissimam speluncam, atque strictissimam ad suam vastam capiendam existimaret mol em, tandem abiecta quasi colubrina specie, scorpionem induit, et quod dentibus mordere et hiantibus faucibus devorare non potuit, veneno armata cauda circumvolvere, et lethifero aculeo transfodere aggressus est infamis. Et quod ut immanis leo discerpere non valuit, ut vulpes callidissima, dolo fraudeque pellicere conatus est Germaniae terror, et Hungariae domitor, Servorum et Bulgarorum subactor, Suleimanus ille Turcarum Ulysses, ac Othmanorum Lycurgus, qui cum ex maioribus suis scripto, dictoque accepisset, contra Romano-Moldovlachos hostiliter agere esse rem extremae fatuitatis (prudentiam enim illius serpentis non nemo Christianorum quoque scriptorum ingenue fatetur) et adversus talem invictam nationem, Martem tentare nihil aliud esse, nisi rem laudendo, Aliothmane gloriae periculum subire, utpote qui optime noverat, quoties, quotque suos praedecessores Muhammedos, Baiezidos et Murrados, in Moldavicis campis profligatos et innumeras suorum myriades Danubii, Tyratis, Pruthi, Sireti, ac Barladi undas absorpsisse. Itaque alienis et propriis edoctus periculis, foedus amicitiamque Moldovlachorum (eam Bogdano Magni Stephani filio offerente) promptissime amplexatur, et sub annalis tributi specie (sine quo pax Chirstianorum cum Turcis semper mortua est) donario quator mille [sic] aurerorum, viginti falconum, et quadraginta nobilium (quas Moldavorum producit terra) equarum, fit contentus, avaritiae perpetuus ille, et individuus cultor. Ita quidem bene meriti de sua patria illius tempestatis Moldavae nationis maiores Turcico imperatori donaria promittunt, aurum, argentum, iumenta et aves, ut primitia terrae, singulis annis, ad hiantem illius portam, per suos legatos mittendas obligantur. Saniori nimirum consilio usi, tempus redimentes, firmissimis tamen ac perpetuis conditionibus suam monarchicam potestatem stabiliverunt. Decus ecclesiasticum, pietatem Christianam ac religionem orthodoxam, a lunatica rabie, et muhammedana superstitione intaminatam, puramve retinuerunt, nec unquam superstites passi sunt corniculatum sydus super sacrosantum Crucis signum elevari. At haec omnia, non solum sibi, sed curanicis quoque praeceptis contraria, simulatissime tulit tyrannus, cui rei alia luculentior non potest dari ratio, nisi quod unicam Moldovlachicam nationem, subdolis licet conditionibus et pacifico praetextu, sibi devinxisse, non minus gloriosum Othmano fore imperio, quam tot innumeras aliorum gentes armis profligasse existimaverit. Haec igitur, et his multo mirabiliora (quae in Chronico ulterius monstrabuntur) cum, quidam ex vincis, veluti altissima ex specula observassent, procul dubio, haud sine modestae, ac speciosae cuiusdam invidiae larva, sub charactere veterum scriptorum graviter latitans, et diu gemescens Romano- Moldovlachorum percelebre genus et nomen, perplexioribus retiunculis obvolvere, et sub antiquitatis pallio prorsus occultare, nec non ex notioris historiae catalogo plane expungere sunt conati. At nescio quomodo tam dura fronte solem luto obduci et coelum palmo contegi posse putarunt? Verum enimvero, adsunt nobis praesentissimi opitulatores, tot Graecorum, Latinorum, Germanorum, Gallorum, Italorum, Hungarorum, Polonorum, Russorum, Sclavorum, et ipsorum Arabum atque Turcarum scriptores, qui unanimiter arreptis iustae defensionis armis, adversus gannientes detractatores, certa et evidenti victoriae, atque vindictae spe, iusta ineunt proelia, et nobis silentibus, atque qiescentibus, ex vetustissimis eorum armamentariis omni armaturae cum defensivae, tum offensivae genere instructi, huiscemodi circulatores, et alienarum laudum intempestivos osores, ad arenam invicto provocant pectore. Horum, inquam, singuli, singulorum temporum scriptores demonstrabunt aranearum telis, non nisi musculas, et id genus infirma ac inermia posse capi insecta. Cum vero in illa inciderint aviculae, et robustioris naturae animalcula, illico disrumpi et conatus illarum irritos fieri. Illi igitur ipsi firmis evincent testimoniis (nostrum enim ne hilum volumus esse proprium) primam Romano-Moldovlachorum fundationem ab Ulpio Traiano, magno illo et optimo imperatore extitisse. Etenim declarabunt Moldovlachicae nationis annos, requis multo numerosiores, et aetatem illius multo provectiorem, caeterisque antiquiorem esse, utpote quae epochae suae, abhinc retro, supra mille sexcentis decemque annis initium agnoscat. Itaque nullam gentium (excepta, quam superius exceptimus Germanica gente) senectute illi, aut vetustate comparari posse. Denique testificabuntur, gentem Moldavam, non ex collectanearum nationum colluvie conflatam, sed ex Romanis civibus, ac maximis ex familiis selectam fuisse; tandem bonos et fortes Romano-Moldovlachos, bonis et fortibus natos parentibus, sanguinis puritatem, ac generis nobilitatem incorrupte, atque intaminate conservasse nec non etiamnum conservare. Neque vero quis, tanta nos rerum laborare putet ignoratia, (liceat hoc unicum paulo liberius affari) nec imaginetur, hoc a nobis praetendi, Romano-Moldavam nimirum gentem nullum exterorum suo non miscuisse sanguinem; hoc enim non dictu solum, sed cogitatu quoque absurdissimum esset. Quandoquidem ut antiquius, diversis diversarum gentium invasionibus, ita post Constantinopolitani imperii excidium, et aliorum in viciniis regnorum per Turcicam rabiem, eversionem multas nobiles, imo imperatorias et regias familias suo gremio excepit Moldavia et Valachia; ut Cantacuzenorum, Palaeologorum, Sebastorum, Grilorum, Asanarum, Chrysobergiorum, Petralyphiorum, Chrysosculaeorum, Rossetorum, Eupraiotarum, aliosque nonnullos, Graecae nobilitatis flores in agro suo transplantavit, sanguine Romano nobilitata Dacia. Praeterea ex vicinis Polonis Potockios, ex Litvanis Radzivilios, ex Hungaria Bathorios, et antiquius Corvinos (cuius ex prosapia derivantur Urekestii), ex Crimensium nobilibus mirzis Cantemyrios, ac Czercassorum Cabartarum aliquot insignium personas (ex quibus fuit et conjunx principis Basilii, ex qua natus est illi Stephanus) ad Christi castra transeuntes, inter antiquas Moldavae nobilitatis familias connumerarunt Moldavi. Ita reges Serviae, filias filiosque suos, filiis ac filiabus principum Valachiae matrimonio iunxerunt. Ita Brancoveni ex Bulgaria originem decere creduntur. Ita Bassarabi, ex Bassarabia ad Oletum [sic] fluvium transmigrarunt. Similiter filias suas exteris principibus ac ducibus, Moldavie principes ac barones, habita nobilitatis ratione, collocare haud abnuerunt, ut legimus Heliam Alexandri filium, duxisse uxorem Mariam, germanam sororem Sophiae, reginae Vladislai regis Poloniae, Stephanum principem, filiam suam Helenam filio Magni Moscoviae ducis Ioannis Basilidis, connubio iunxisse. Basilium principem, unam Radzivilio Litvanie, alteram Chmilinskio, Cozacorum duci, uxores dedisse. Omittimus his Bogdanorum, Mohiliorum, Constantinorum, aliorumque principum, cum palatinis ac principibus Poloniae legitimi sanguinis commistionem commemorare; de his enim omnibus, Deo concedente, in secundo Chronici tomo, suo loco atque tempore nominatim dicetur. Necnon in libro Moldavicae nobilitatis genealogiae Latio [sic] sermone a nobis conscripto, fuse expressum habemus. At thori et connubii connexio cum sit particularis, et quarundam duntaxat domorum, ac potissimum nobilium copulatio, eam Romanorum corrupisse sanguinem, putari non licebit, minori nempe (prout ipse naturae postulat ordo) parte maiori cedente. Ne autem modum praefationis excedere videamur, de reliquis Moldovlachorum praerogativis excedere videamur, de reliquis Moldovlachorum praerogativis accuratius percipiendis ad historiae corpus lectorem invitamus.

Share on Twitter Share on Facebook