Alicui u s datae lineae omnes petitas partes invertire. caput ii

Haec operatio est solutio probl. 1 prop. 9 vi lib. Euclidis, cuius facilitatem mirabitur quicunque absque hoc instrumento aliquando tentavit hoc problema resolvere, difficillimum enim esset, ne dicam omnino impossibile huiusmodi divisiones invenire, quas tamen statim nobis exhibet instrumentum hoc nostrum. Si enim propositae alicuius lineae requirerentur 10/13 27/59 87/100 semper aliquo circino accepta magnitudine lineae illa applicetur punctis denominatoris. & immoto instrumento excipiatur intervallum numeratoris, videlicet 10 27 vel 87, ut in exemplo cernitur lineam AB est 87/100 ipsius AC.

Insuper si esset data linea 100 partium, & poterentur 5/100 vel 4, vel 5, quae prope centrum instrumenti accipi non possunt, illa accipiantur ex altera parte instrumenti videlicet prope 100 ascendendo, haec autem distantia firmato uno pede circini in puncto C, & alio extenso usque ad punctum D nobis abscindet DA 5/100 videlicet ipsius lineae.

Share on Twitter Share on Facebook