Datis duabus lineis tertiam proportionalem ad iungere ex quo patet solutio prob l . 3, prop. 11, lib. vi Eucl. caput vii.

Sint duae lineae A & B quibus invenienda sit tertia proportionalis continua aperiatur instrumentiun in quovis numero secundum quantitatem lineae A, & videatur quo incidat B deinde secundum quantitatem linea B aperiatur in illo numero in quo fuit apertum secundum A, & excipiatur distantia inter puncta illius numeri in quibus fuit apertum secundum B, & haec ostendet lineae tertiae proportionalis quantitatem. Ut E. g. secundum quantitatem lineae A aperiatur instrumentum in punctis 60. 60 tunc videatur quo incidat quantitas lineae B, ut hic in 71. 71. Aperias itaque instrumentum donec quantitas lineae B accommodari possit punctis 60. 60 & immoto instrumento accipias distantiam inter puncta 75. 75 quae lineae C quantitatem ostendet, quod quaerebatur.

Share on Twitter Share on Facebook