Cognita distantia duorum signorum in plano altitudinem aedif i cij in quo observator collocatur prompte adinvenire . cap. xvi.

Caput hoc est conversum praecedentis cap. 6 observabis itaque (sicut praeallegato cap. dictum fuit) terminos A & G ut illa eadem figura utar, ex loco alto B, animadvertens si in utriusque conspectu abscindit perpendiculum primum, vel secundum, vel primum & secundum centenarium, prout ibi diximus. Abscindat primo secundum, invertas regulam ibi datam, & dicas si differentia partium abscissarum, dat 100, quot dabit distantia AG. Si secundo intersecaret primum centenarium, & tu converteres secundam partem secundae regulae, dices enim si quartus numerus indagatus dat partes abscissae in remotiori distantia BG, quo dabit distantia AG. Quod si tertio loco abscindat in remotiori distantia primum in viciniori secundum centenarium tunc primo dices si partes abscissae in remotiori distantia BG dant 100, quot dabunt 100, ex proveniente subtrahantur partes abscissae in viciniori distantia BA, cum residuo iterum dicatur si hoc residuum dat 100, quot dabit distantia AG, ubique enim habebis altitudinem CB satis superque, quantum ad praesens negotium spectat de altitudinibus loquuti, veniamus ad profunditates.

Share on Twitter Share on Facebook