Data aedificii altitudine ex ea minorem aliam altitudinem dimetiri. cap. xiii.

Sit turris AB ex loco A sit metienda minor altitudo CD. Dispones instrumentum ut eius centrum sit ad perpendiculum cum linea AB, tum per brachium AE respicies signum C & notabis partes abscissas a perpendiculo, iterum deprimendo brachium AE respicies signum D notabisque etiam partes abscissas a perpendiculo, quae vel in utraque observatione sunt primi, vel secundi centenarij, vel in una primi, in altera secundi. Primum autem sint primi, quare dices si partes abscissae in secunda observatione AD dant differentiam partium abscissarum in utraque observatione, quot dabit altitudo BA sint secundo secundi centenarij, primum dices si partes abscissae in prima observatione AC dant 100 quot dabit differentia partium abscissarum in utraque observatione, cum quartoque numero iterum dices, si 100 dant quartum numerum modo inventum, quot dabit altitudo BA. Tertio & ultimo ponamus in prima observatione AC abscindere primum centenarium, in secunda autem AD secundum. Primum dicendum erit si 100 dant partes abscissas in prima observatione AC, quot dabunt partes abscissae in secunda observatione AD quartum inventum numerum subtrahimus ex 100, cum quo residuo iterum dicimus, si 100 dant hoc residuum, quot dabit altitudo BA, utrobique enim habebimus altitudinem CD.

Verum tamen si e converso ex humiliori lo. C investiganda esset maior altitudo AB per Cap. v colligas distantiam BD, iterumque sic accommodabis instrumentum, ut per brachium CF respicias sumitatem ACG autem efficiat quasi unum planum, per cap. 8 venaberis altitudinem GA quae ad iuncta minori altitudini CD per mensurationem cognitae constituit totam AB altitudinem.

Share on Twitter Share on Facebook