(1100.)
Anno incarnationis dominice M.CI. Henricus, filius Willelmi regis, post obitum fratris sui Willelmi Dei gratia rex Anglorum, omnibus fidelibus salutem.
1. Sciatis me Dei misericordia et communi consilio baronum totius regni Anglie, ejusdem regem coronatum esse. Et, quia regnum oppressum erat injustis exactionibus, ego, Dei respectu et amore quem erga vos habeo, sanctam Dei ecclesiam inprimis liberam facio, ita quod nec vendam, nec ad firmam ponam, nec mortuo archiepiscopo, sive episcopo, sive abbate, aliquid accipiam de dominico ecclesie vel de hominibus ejus, donec successor in eam ingrediatur. Et omnes malas consuetudines, quibus regnum Anglie injuste opprimebatur, inde aufero; quas malas consuetudines ex parte hic pono:
2. Si quis baronum, comitum meorum, sive aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit, heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei, sed justa et legitima relevatione relevabit eam. Similiter et homines baronum meorum justa et legitima relevatione relevabunt terras suas de dominis suis.
3. Et si quis baronum vel aliorum hominum meorum filiam suam nuptum tradere voluerit, sive sororem, sive neptim, sive cognatam, mecum inde loquatur; sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam, neque defendam ei quin eam det, excepto si eam vellet jungere inimico meo. Et si, mortuo barone sive alio homine meo, filia heres remanserit, illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua. Et si, mortuo viro, uxor ejus remanserit et sine liberis fuerit, dotem suam et maritationem habebit; et eam non dabo marito, nisi secundum velle suum.
4. Si vero uxor cum liberis remanserit, dotem quidem et maritationem habebit dum corpus suum legitime servaverit, et eam non dabo, nisi secundum velle suum; et terre et liberorum custos erit sive uxor, sive alius propinquarius qui justius esse debeat. Et precipio quod barones mei similiter se contineant erga filios vel filias et uxores hominum suorum.
5. Monetagium commune, quod capiebatur per civitates et comitatus, quod non fuit tempore regis Edwardi, hoc ne amodo sit omnino defendo. Si quis captus fuerit, sive monetarius, sive alius, cum falsa moneta, justicia recta inde fiat.
6. Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono, exceptis rectis firmis meis, et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus, vel pro eis rebus que justius aliis contingebant. Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat, illud condono, et omnes relevationes que pro rectis hereditatibus pacte fuerant.
7. Et si quis baronum vel hominum meorum infirmabitur, sicut ipse dabit vel dare disponet pecuniam suam, ita datam esse concedo; quod si ipse, preventus armis vel infirmitate, pecuniam suam non dederit val dare disposuerit, uxor sua, sive liberi, aut parentes, et legitimi homines ejus, eam pro anima ejus dividant, sicut eis melius visum fuerit.
8. Si quis baronum vel hominum meorum forisfecerit, non dabit vadium in misericordia pecunie, sicut faciebat tempore patris mei vel fratris mei; sed, secundum modum forisfacti, ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei, in tempore aliorum antecessorum meorum. Quod si perfidie vel sceleris convictus fuerit, sicut justum fuerit sic emendet.
9. Murdra etiam, retro ab illa die qua in regem coronatus fui, omnia condono; et ea que amodo facta fuerint, juste emendentur secundum lagam regis Edwardi.
10. Forestas, omni consensu baronum meorum, in manu mea retinui sicut pater meus eas habuit.
11. Militibus qui per loricas terras suas defendunt, terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus gildis et omni opere proprio dono meo concedo, ut, sicut tam magno allevamine alleviati sunt, ita se equis et armis bene instruant ad servitium meum et ad defensionem regni mei.
12. Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio.
13. Lagam Edwardi regis vobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendavit consilio baronum suorum.
14. Si quis aliquid de rebus meis vel de rebus alicujus post obitum Willelmi regis fratris mei cepit, totum cito sine emendatione reddatur; et si quis inde aliquid retinuerit, ille super quem inventum fuerit michi graviter emendabit.
Testibus Mauricio Lundonie episcopo, et Gundulfo episcopo, et Willelmo electo episcopo, et Henrico comite, et Simone comite, et Waltero Giffardo, et Rodberto de Monfort, et Rogero Bigoto, et Henrico de Portu, apud Londoniam, quando fui coronatus.