Ego Stephanus Dei gratia, assensu cleri et populi in regem Anglie electus, et a Willelmo Cantuariensi archiepiscopo et sancte Romane ecclesie legato consecratus, et ab Innocentio sancte romane sedis pontifice postmodum confirmatus, respectu et amore Dei sanctam ecclesiam liberam esse concedo, et debitam reverentiam illi confirmo. Nichil me in ecclesia vel rebus ecclesiasticis simoniace acturum vel permissurum esse promitto. Ecclesiasticarum personarum et omnium clericorum et rerum eorum justiciam et potestatem et distributionem honorum ecclesiasticorum in manu episcoporum esse perhibeo et confirmo. Dignitates ecclesiarum privilegiis earum confirmatas et consuetudines earum antiquo tenore habitas inviolate manere statuo et concedo. Omnes ecclesiarum possessiones et tenuras, quas die illa habuerunt qua Willelmus rex avus meus fuit vivus et mortuus, sine omni calumpniantium reclamatione, eis liberas et absolutas esse concedo. Si quid vero de habitis vel possessis ante mortem ejusdem regis quibus modo careat, ecclesia deinceps repetierit, indulgentie et dispensationi mee vel restituendum vel discutiendum reservo. Quecunque vero post mortem ipsius regis liberalitate regum vel largitione principum, oblatione vel comparatione, vel qualibet transmutatione fidelium eis collata sunt, confirmo. Pacem et justiciam me in omnibus facturum et pro posse meo conservaturum eis promitto.
Forestas quas Willelmus avus meus et Willelmus avunculus meus instituerunt et habuerunt mihi reservo. Ceteras omnes quas rex Henricus superaddidit, ecclesiis et regno quietas reddo et concedo.
Si quis episcopus vel abbas vel alia ecclesiastica persona ante mortem suam rationabiliter sua distribuerit vel distribuenda statuerit, firmum manere concedo. Si vero morte preoccupatus fuerit, pro salute anime ejus, ecclesie consilio, eadem fiat distributio. Dum vero sedes propriis pastoribus vacue fuerint, ipsas et earum possessiones omnes in manu et custodia clericorum vel proborum hominum ejusdem ecclesie committam, donec pastor canonice substituatur.
Omnes exactiones et injusticias et mescheningas sive per vicecomites vel per alios quoslibet male inductas funditus exstirpo. Bonas leges et antiquas et justas consuetudines in murdris et placitis et aliis causis observabo et observari precipio et constituo. Hec omnia concedo et confirmo, salva regia et justa dignitate mea.
Testibus Willelmo Cantuariensi archiepiscopo, et Hugone Rothomagensi archiepiscopo, et Henrico Wintoniensi episcopo, et Rogero Saresberiensi episcopo, et Alexandro Lincolniensi episcopo, et Nigello Eliensi episcopo, et Evrardo Norwicensi episcopo, et Simone Wigorniensi episcopo, et Bernardo episcopo de S. Davide, et Audoeno Ebroicensi episcopo, et Ricardo Abrincensi episcopo, et Roberto Herefordiensi episcopo, et Johanne Rovecestriensi episcopo, et Athelulfo Carlolensi episcopo, et Rogero cancellario, et Henrico nepote Regis, et Roberto comite Gloecestrie, et Willelmo comite de Warenna, et Rannulfo comite Cestrie, et Roberto comite de Warewic., et Roberto de Ver., et Milone de Glocestria, et Brientio filio Comitis, et Roberto de Oilly conestabulis, et Willelmo Martello, et Hugone Bigot, et Hunfredo de Buhun, et Simone de Belcamp dapiferis, et Willelmo de Albiniaco, et Eudone Martello pincernis, et Roberto de Ferreriis, et Willelmo Pevrello de Notingeham, et Simone de Saintliz, et Willelmo de Albamarla, et Pagano filio Johannis, et Hamone de Sancto Claro, et liberto de Laceio. Apud Oxeneford. Anno ab incarnatione Domini M.C. XXXVI., set regni mei primo.