(V. pag. 83)
In nomine domini amen. Liber defensionum et excusationum Magnatum Civitatis et comitatus Florentie, qui se excusare volunt a satisdationibus Magnatum non prestandis, receptarum per me Bax. de Amgnetello notarium nobilis Militis domini Amtonii de Fuxiraga de Laude, potestatis Florentie.
In anno currente Millesimo ducentesimo ottuagesimo septimo.
Ad defensionem
Absoluti | { | Dardoccii quondam domini Uguicionis | } | de Sachettis |
Manni fratris sui | producta fuit | |||
intentio singnata per Credo (sic), et ad ipsam probandam producti fuerunt infradicti testes. |
Baldus Brode populi sancti Stephani de Abatia, iuratus die suprascripta de veritate dicenda. et lecta sibi intentione per me Bax., dixit quod bene vidit dictum Dardocium et Mannum eius fratrem facere artem cambii in Civitate Florentie, iam sunt xx anni, et ab eo tempore citra, et credit eos fecisse. Set propter guerram et brigam quam nunc habent, predicti fratres Dardocci non tenent tabulam in mercato, set stat in domo sua, et ibi facet (sic) artem canbii. Interrogatus si ipsi palam tenent banchum et tapetum ante dischum domus sue sicut faciunt alii campsores, respondit non, quia est consuetudo prestatorum et non campsorum tenere tapetum. Interrogatus, dixit quod predictus senper cotidie exercuit.
Lapus Benvenuti qui vocatur Borrectus populi sancti Petri Maioris iuratus die suprascripta (?) ut supra, lecta sibi intentione per Be., dixit quod ipse testis est consocius predictorom. Dardoccii et fratris in arte canbii; et vidit dictum Dardoccium et fratrem dictam artem in civitate Florentie continue [exercere], et predictum Mannum vidit in Borgongna facere dictam artem per decem annos et plus, quibus stetit in Borgongna; set dixit quod predictus Dardocius propter guerram quam ad presens habet, non audet uti ipsa arte in mercato sive in pubblico, set ea continue utitur in domo sua, et vidit ipso testis; et vox et fama est in populo dictorum fratrum et in civitate Florentie, quod ipsi fratres fuerunt et sunt campsores.
L. S. Ego Ruffus Guidi notarius predicta ex actibus Communis Florentie exemplando transcripsi, pubblicavi rogatus.