De fluuio gron et castro Borsu

Interea zuard et cadusa filij hulec, nec non huba et omnis exercitus eorum fluuium ypul iuxta danubium transierunt. Et alio die transito fluuiu gron castra metatj sunt in campo iuxta quoddam castellum terreum quod nuncupatur uarod. Et capto illo castro manserunt ibi tres dies expectantes aduentum Borsu filij Bumger. Quem dux arpad cum magno exercitu miseratin auxilium eorum. Quarto die cum Borsu ad eos uenisset cum ualide manu timuerunt eos omnes incole terre, et nullus ausus fuit leuare manus contra eos. Tunc hij IIII-or domini initio inter se consilio per peticionem incolarum sibi fidelium constituerunt, ut tercia pars de exercitu cum incolis terre irent in siluam zouolon qui facerent in confinio regni municiones fortes tam de lapidibus, quam etiam de lignis, vt ne aliquando boemi uel polony possent intrare causa furti et rapine in regnum eorum. Tunc communi consilio hac de causa missus est borsu filius buger cum suis militibus. Et cum equitarent iuxta fluuium gron, ceruus fuga lapsus, ante eos cacumina montium ascendit. Quem Borsu celerrimo cursu persecutus ictibus sagittarum in uertice montium interfecit. Et tunc Borsu cum montes illos in circum aspexisset, in memoriam duxit ut ibi castrum construeret. Et statim congregata multitudine ciuium in uertice unius altioris montis castrum fortissimum construxit, cui nominem suum imposuit proprium, ut castrum borsu nuncupatur. Et inde cum exercitibus suis usque ad siluam zouolun porrexit, et maximam municionem de lapidibus facere precepit, quod nunc castrum Borsed Zouolun uocatur.

Share on Twitter Share on Facebook