De electione almi ducis

Gens itaque hungarorum fortissima et bellorum laboribus potentissima, ut superius diximus, de gente scithica, que per ydioma suum proprium dentumoger dicitur (,) duxit originem. Et terra illa nimis erat plena, ex multitudine populorum in ibi generatorum, ut nec alere suos sufficeret, nec capere ut supra diximus. Qvapropter tunc, VII. principales persone qui hetumoger uocantur usque in hodiemum diem, angusta locorum non sufferentes, habito inter se consilio, ut a natali solo discederent, ad occupandas sibi terras, quas incolere possent, armis et bello querere non cessarunt. Tunc elegerunt sibi querere terram Pannonie, quam udiuerant fama uolante terram athile regis esse, de cuius progenie dux almus pater arpad descenderat.

Tunc ipsi VII. principales persone conmuni et uero consilio intellexerunt, quod inceptum iter perficere non possent, nisi ducem ac precetorem super se habeant. Ergo libera uoluntate et communi consensu, VII. uirorum elegerunt sibi ducem ac preceptorem in filios filiorum suorum usque ad ultimam generationem Almum filium vgek, et qui de eius generatione descenderent, quia almus dux filius vgek et qui de generatione eius descenderent, clariores erant genere et potentiores in bello. Isti enim, VII. principales persone erant uiri nobiles genere, et potentes in bello fide stabiles. Tunc pari uoluntate almo duci sic dixerunt: Ex hodierna die te nobis ducem ac preceptorem eligimus. Et quo fortuna tua te duxerit, illuc te sequemur. Tunc supra dicti uiri pro almo duce more paganismo fusis propriis sanguinibus in unam uas ratum fecerunt iuremantum. Et licet pagani fuissent, fidem tamen iuramenti quam tunc fecerant inter se, usque ab obitum ipsorum seruauerunt tali modo.

Share on Twitter Share on Facebook