De egressu eorum

Anno dominice incarnationis D. CCC. V. XXX. IIII. sicut in annalibus continetur cronicis.Septem principales persone, qui hetumoger uocantur, egressi sunt de terra Scithia uersus occidentem. Inter quos almus dux filius ugek de genere magog regis uir bone memorie, dominus et consiliarius eorum, una cum uxore sua et filio suo arpad, et duobus filiis Hulec auunculi sui, scilicet zuard et cadusa, necnon cum multitudine magna populorum non numerata federatorum de eadem regione egressus est. Venientes autem dies plurimos per deserta loca, et fluuium etyl super tulbou sedentes ritu paganismo transnatauerunt, et nunquam uiam civitatis uel habitaculi inuenerunt. Nec labores hominum comederunt, ut mos erat eorum. Sed carnibus et piscibus uescebantur, donec in Rusciam, que Susudal uocatur, uenerunt.

Et iuuenes, eorum fere cottidie erant in uenatione. Vnde a die illo usque ad presens hungarij sunt pre ceteris gentjbus meliores in uenatu. Et sic almus dux cum omnibus suis uenientes terram intrauerunt ruscie, que uocatur susudal.

Share on Twitter Share on Facebook