De iuramento eorum

Primus status iuramenti sic fuit: ut quam diu uita duraret, tam ipsis, quam etiam posteris suis semper ducem haberent de progenie almi ducis. Secundus status iuramenti sic fuit: ut quicquid boni per labores eorum acquirere possent, nemo eorum expers fieret. Tercius status iuramenti sic fuit: ut isti principales persone qui sua libera uoluntate almum sibi dominum elegerant, quod ipsi et filij eorum nunquam a consilio ducis et honore regni omnino priuarentur. Quartus status iuramenti sic fuit: ut siquis de posteris eorum infidelis fieret contra personam ducalem, et discordiam faceret inter ducem et cognatos suos, sanguis nocentis fuderetur, sicut sanguis eorum fuit fusus in iuramento, quod fecerunt almo duci.

Quintus status iuramenti sic fuit: ut siquis de posteris duci almi et aliarum personarum principalium iuramentj statuta ipsorum infringere uouerit, anathemati subiaceat in perpetuum. Quorum VII. uirorum nomina hec fuerunt: Almus pater arpad, (1) Eleud pater Zobolsu a que genus saac descendit, Cundu pater curzan, Ound pater ete, a quo genus calan et colsoy descendit, Tosu pater lelu, huba, a quo genus zemera descendit. VII-us Tuhutum pater Horca, cuius filij fuerunt Gyyla et zombor, a quibus genus moglout descendit, ut inferius dicetur. Quid plura? Iter hystorie teneamus.

Share on Twitter Share on Facebook