CAP. II. De Croni Ia Saturni filia.

Cronis, secundum Barlaam, filia fuit Saturni. Lactantius vero non feminam sed marem dicit et latine Serpentarium appellari, et ab Egyptiis inter sydera collocatum. Sed cum sonet latine tempus, ne videatur quod tempus nascatur ex tempore, pro certa temporis dimensione accipiendam puto. Et quoniam Greci a Croni cronicas vocant libros gestorum, quos nos vocamus annales, hanc dimensionem Cronim veteres annum intellexisse puto, quod etiam anni vetus Egyptiorum descriptio, Serpentarius scilicet, satis videtur ostendere. Est enim Serpentarius homo serpentem manibus tenens in se in modum circuli adeo revolutum, ut devorare ore caudam videatur. Hoc enim signo pro anno utebantur Egyptii, ante quam eius licterarum caractheres traderentur ab Yside vel Mercurio; et sic Cronis erit illa temporis dimensio, quam annum vocitamus. Ad hunc annum designandum Censorinus, in libro quem De natali die scripsit ad Cerellum, longam describit hystoriam intercalationes annorum atque mensium et dierum diminutiones additionesque plurimas apponens et diversorum insuper phylosophorum opiniones, quas ego curiosis exquirendas omittam, ut brevitati obsequar, oportuna summens tantummodo. Est igitur annus duplex, vertens scilicet atque magnus; vertentem olim Egyptii habuere bimenstrem, trimestrem Archadas, decem mensium inequalium veteres habuere Romani sub Romulo rege primo, cui Numa Pompilius duos addidit, ut XII esset mensium, dierum vero CCCLIIII, qui antiquissimus Hebreorum fuit annus, et ab Ysraaelitis in hodiernum usque servatur. Sane cum multas intercalationes annus talis exquireret, ne ferie messium hiemales esse contingeret, aut sacra hiemalia efficerentur estiva, Gaius Iulius Cesar, consulatu suo III°, annum ad solis cursum equavit, eumque dierum CCCLXV cum quadrante esse constituit, eo quod comperisset hoc in spatio solem fere zodiacum omnem circumisse. Et quoniam quadrantem illum singulis apponere annis videbatur difficile, instituit ut quarto anno annus esset semper dierum CCCLXVI, diem illam Februario mensi addens, hac in forma, ne auctus videretur, ut VI Kal. Martii bis diceretur, scilicet duobus continuis diebus in quibus venire contingeret, et hic bisextus est. Hunc autem annum Romani a mense Martio incepere ob Martis reverentiam, a quo mensis ille denominatus est, alii vero aliter. Magnus autem annus is est secundum Aristotilem, quem sol et luna ceterique planete in eundem punctum, unde iuncti omnes discesserint, invicem redeuntes conficiunt, ut si omnes sint in principio Arietis, et inde cursum ceperint, quandocunque contingat eosdem omnes in principio Arietis invicem repperiri, annus tunc magnus erit perfectus. Hoc fieri diversimode putaverunt antiqui, ut idem Censorinus ostendit. Dicit enim Aristarcum putasse hunc annum confici ex annis vertentibus īīCCCCLXXXIIII, Arethem vero Dyracinum ex VDLII, Heraclitum et Lynum ex XDCCC, Clionem ex XDCCCCLXXXIIII, Orpheum ex cxx, Cassandrum ex tricies sexies centum milibus. Hec ille. Tullius quidem arbitrari videtur ex XV annis confici. Sed Servius ex duodecim milibus nongentis quinquaginta quattuor. Senex autem venerabilis Andalo et Paulus geometra Florentinus, astrologi ambo insignes, ex XXXVI expleri dicebant. Ex his quippe, apud quosdam exortus est error, asserentibus eis si contingat supercelestia corpora in eundem locum, unde alias cursum cepere, reverti et reassummere cursum, eosdem de necessitate productura effectus, quos alias produxere, et sic nos iterum et iterum et infinitum usque, hanc in vitam redituros, quod quidem credere ridiculum est.

Share on Twitter Share on Facebook