CAP. XIII. De Absyrthio et Calciope filiis Oete.

Absyrthius et Calciopes frater et soror filii fuerunt Oete regis Colcorum. Nam de Absyrthio testatur Tullius in libro De naturis deorum dicens: Quid huius (scilicet Medee) Absyrthio fratri, qui est apud Pacuvium Egylaus etc. De Calciope autem dicit Ovidius in Epistulis: Non erat Oetes ad quem despecta rediret Non Ipsea parens Calciopesque soror etc. De hac Calciope nil aliud repperi, nisi quod coniunx fuerit Frisi eique peperit Cycorum filium. De Absyrthio autem seu Egylao iam supra dictum qualiter a sorore sit cesus; a quo sunt qui dicant flumen illud Colcorum Absyrthium de pueri nomine nuncupatum.

Share on Twitter Share on Facebook