CAP. XIV. De Cyrce Solis filia.

Cyrce malefica mulier, ut Omerus testatur in Odissea, filia fuit Solis et Perse; quo autem pacto Colcos liquerit et in Ytaliam venerit nusquam legi. Constat tamen eam habitasse haud longe a Caieta Campanie civitate, in quodam monte olim insula, qui Cyrceus ab ea in hodiernum usque diem dictus est. Circa quem adhuc aiunt incole rugire leones ferasque alias, quas ex hominibus cantato carmine fecit. De hac autem sic scribit Virgilius: Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Assiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum. Arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus ireque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum Setigerique sues atque in presepibus ursi Sevire ac forme magnorum ululare luporum. Quos hominum ex facie dea seva potentibus herbis Induerat Cyrce in vultus ac terga ferarum etc. Omerus autem in Odissea dicit Ulixem errantem cum sociis ad hanc devenisse et cum socios eius omnes mutasset in feras, eum a Mercurio predoctum mutare non potuisse, quin imo ab eo exterrita socios eius omnes in homines reformasse, eumque per annum ibidem tenuisse ac peperisse ei Thelegonum filium, et nonnulli superaddunt, Latinum Laurentum postea regem, et demum eum predoctum multis dimisisse. Refert preterea de hac Ovidius, quod amaverit Glaucum marinum deum, et quoniam ipse Scillam nynpham amaret, zelo percitam, fontem in quo nynpha lavari consueverat, infecisse venenis. Quam ob rem dum illum intrasset nynpha, repente a marinis canibus usque ad inguina absorpta in marinum monstrum versa est. Insuper dicit quod a Pyco rege spreta eo quod Pomonam amaret, eum in avem sui nominis transformasset. Nunc autem quid sub his fictionibus sentiendum sit, videamus. Theodontius harum rerum solertissimus indagator dicit hanc Solis Yperionis filiam non fuisse, sed eius qui apud Colcos regnasse creditur, sed ideo huius credita, quia, ut dicit Servius, formosissima fuit mulier et meretrix famosa, quod contigisse fingunt ob Veneris odium in prolem Solis, de quo odio infra patebit, ubi de Venere. Audiri feras mugientes in circumitu montis est, quia dum inter ingentia atque prerupta saxa, rupes et cavernas, quarum mons circumdatus est, maris unde ventorum impetu efferuntur, et demum retrahuntur, et supervenientibus illiduntur, et hinc inde franguntur, fit de necessitate rumor dissonus, et nunc mugitui nunc rugitui similis, et hinc se fingunt audire leones aprosque. Quod autem herbis aut cantato carmine in beluas homines transformaret, hoc videtur a multis concedi possibile magicis illusionibus, dum Pharaonis magos ea suis artibus fecisse credimus, que faciebat Moyses virtute divina, dum homines in Arcadia lupos fieri, dum Apuleium in asinum permutatum. Sed ego potius credo hanc formositate sua multos in dilectionem sui traxisse mortales, qui sese ut eius mererentur gratiam, que meretricum absque pecunia consequi non potest, illecebris variis ut dona portarent miscuisse, et sic eas induisse formas, que officiis congruebant, quas Ulixes, id est prudens homo, non induit. Hanc post hec amasse Glaucum ideo dictum puto, quia, secundum quod aliquibus placet et potissime Leontio, Glaucus idem sonat quod terror, et quoniam terribile sit audire mugitus aquarum circa Cyrceum, ut supra dictum est, et ipse terror ibidem consistat, assidue videtur a Cyrce, id est a loco illo Cyrces amari. Quod autem Glaucus amaverit Scyllam ob eadem causam dictum est, eo quod apud Scyllam idem a mugitu maris sit terror assiduus, et sic cum ibi moretur, assidue videtur Scyllam diligere. Quod Scylla infectis aquis a marinis canibus usque ad inguina rapta sit, ab effectu sumpsit fictio causam. Est enim Scylla scopulus secus fretum Syculum aquis supereminens adeo ut medius aquas exire videatur, et ab aquis medius occupari, et cum totus sit preruptus et cavernosus et ibi continue maximo cum impetu mare fluat et reffluat, dum cavernas illas intrat et demum se retrahit, ad instar canum latrantium sonum emittit, et sic scopulus a marinis canibus rapi dicitur. Que autem ad Pycum spectant, in sequentibus scribentur, ubi de Pyco. Ego autem Cyrcem hanc Oete fuisse sororem non credo, cum diu ante Troianum bellum Colchida fuerit Cyrces; hec autem contemporanea, sed convenientia nominum et forsan artium ex duabus unam fecisse potuerunt.

Share on Twitter Share on Facebook