CAP. XII. De Medea Oete regis filia et Josonis coniuge.

Medea Oete regis fuit filia ex Ipsea coniuge, ut satis patet per Ovidii carmen dicentis: Non erat Oetes ad quem despecta rediret. Non Ipsea parens etc. Huius Medee grandis recitatur hystoria quandoque fabulis mixta. Aiunt enim ante alia, quod ex Apollonio sumptum est, qui De argonautis librum scripsit, Jasonem a Pelia patruo missum Colcos venisse, et comiter ab Oeta susceptum Medee virgini placuisse, in quam Venus irata uti in ceteram Solis prolem, omnes a filio amatorias inici flammas fecit. Que amans cum pericula nosceret dilecti iuvenis euntis ad vellus aureum assummendum, miserta eius, habita sui coniugii sponsione, eum docuit, quo pacto illud absque periculo posset surripere, eoque surrepto una secum fugam arripuit, traxitque fuge comitem Absyrtium seu Egyaleum parvulum fratrem. Quos cum sequeretur Oeta, ut eis spatium fuge prestaretur, in insula, que in faucibus Phasis a scelere ab ea perpetrato Thomithania, exilio Ovidii Nasonis postea nobilitata, per quam aportebat Oetam sequentem transitum facere puerum Absyrtium obtruncavit, articulatimque divisum passim per agros disiecit, ut patrem sisteret ad colligenda filii membra. Nec premeditatio fefellit infaustam, nam sic factum est; dumque orbatus pater flens membra colligit nati, et funeralia peragit, abiit illa cum raptore. Et post longas, secundum quosdam, circumitiones in Thesaliam devenit, ubi precibus Jasonis Ensonem patrem annositate decrepitum in robustiorem retraxit etatem. Et cum Jasoni duos filios peperisset, in Pelye mortem sua fraude natas armavit. Tandem quacunque ex causa factum sit a Jasone abdicata est, et Creusa Creontis regis Corinthiorum filia desponsata. Quod cum egerrime ferret, excogitata malitia, filios suos, quasi ad placandam sibi novercam, cum donis in scrineolo clausis misit, quod a Creusa non ante apertum est, quam per omnem regiam flamma evolaverit ingens, a qua cum ipsa Creusa regia omnis exusta est; cum iam pueri premoniti evasissent. Verum cum in eam iratus Jason irruisset, sumpturus ex tam impio facinore penas, eo vidente trux femina filios trucidavit innocuos et maleficiis suis sublata Athenas abiit, ubi Egeo iam senescenti coniugio iuncta, peperit ei filium quem a se Medum vocavit. Sane cum Theseo redeunti ex longinqua atque diutina expeditione, ab Egeo incognito, per eiusdem manus venenatum parasset poculum, et illud idem ab Egeo filio iam cognito sublatum vidisset, fuga Thesei evitavit iram. Et tandem nescio quo pacto Jasoni reconciliata, una secum in Colcos rediit, patremque senem et exulem Jasonis viribus in regnum restituit. Esto Gaius Celius, ut ubi De mirabilibus mundi refert Solinus, dicat eam a Jasone Bitrote sepultam, et Medum eius filium imperasse Marsis populis Ytalis. His ergo ornata facinoribus Medea locum apud Grecos primo, qui melius eam cognovisse debuerant, deinde apud Romanos comperit, ut pro dea susciperetur atque sacris honoraretur ab eis, ut liquido testatur Macrobius. Que autem huius in hystoria fictiones intexte sunt, ubi de Ensone et Pelya et Jasone scribetur; quoniam ad eos spectare videntur, passim, ubi oportunum videbitur, aperientur.

Share on Twitter Share on Facebook