Angitiam seu Angeoniam Theodontius dicit Cyrcis fuisse sororem et Solis filiam et haud longe ab ea in agro Campano moratam, sed melioribus artibus operatam. De qua, non in omnibus cum eo concordans, Gaius Celius asserit eam Cyrcis fuisse sororem et vicinia Fucini lacus occupasse, et ibidem salubri scentia adversus morbos incolis deservisse; quam ob rem diem claudens dea ab eisdem habita est. Macrobius autem in Saturnaliorum libro hanc Angeroniam deam vocat, dicitque illi apud Romanos XII Kal. ianuarias ferias celebrari, eique a pontificibus in sacello Valupie sacrum fieri. Verrius autem Flaccus idio dicit eam Angeroniam apellari, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. Addit insuper Masurius simulacrum huius dee ore obligato atque signato in ara Volupie collocatum, ob id quod, qui suos dolores anxietatesque dissimulant, beneficio patientie in maximam oblectationem deveniant. Sane Julius Modestus huic sacrum fieri dicit, eo quod populus Romanus morbi, qui anginia dicitur, voto promisso liberatus sit. Cur autem Solis sit credita aut dicta filia, medendi ars causam dedisse potuit.