CAP. XVI. De Luna Yperionis filia.

Lunam, ut ad Yperionis prolem redeam, eiusdem Yperionis fuisse filiam et Solis sororem vulgatissimum est. De hac veteres multa senserunt. Illi quippe ante alia bigam dixere concessam, eo quod adversus patruos cum Jove sensisset, eaque curru uti testatur Accius poeta in Baccis, dicens: Almaque curru Noctivago Phebe etc. Et Virgilius; Jamque dies celo concesserat almaque curru Noctivago Phebe medium pulsabat Olympum etc. Hanc bigam dicit Ysidoros ubi de Ethymologiis a duobus equis trahi, quorum alter albus, alter vero niger est. Eam preterea a Pane Arcadie deo dilectam dicit Nicander poeta, et lane candide munere in suos deduxisse concubitus. Quod et Virgilius in Georgicis asserit, dicens: Munere sic niveo lane, si credere dignum est, Pan deus Arcadie captam te, Luna, fefellit In nemora alta vocans, nec tu aspernata vocantem etc. Insuper et eam dilectam aiunt ab Endimione pastore, quem dicunt primo ab ea repulsum, demum postquam aliquandiu albos suos pavisset greges, in suam gratiam susceptum. Dicit tamen Tullius eum in Lamio seu Latinio Yonie monte obdormuisse et in somnis a Luna deosculatum. Sunt et qui illi filios tribuant. Nam Alcyna, lyricus poeta, dicit rorem ab ea et Aere genitum. Similiter eam multis vocant nominibus, ut puta: Lunam, Hecatem, Lucinam, Dianam, Proserpinam, Triviam, Argenteam, Phebem, Cererem, Arthemim, Menam et aliis. Sed quid ex his tot intellexerint advertendum. Cur Yperionis dicta sit filia, dici potest id quod de Sole dictum est. Puto ego illam claritate insignem fuisse mulierem, et ob eius singularem preminentiam, et quia Solis esset soror, Lunam denominatam fuisse; ad quam sequentia non espectant, quin imo ad veram lunam. Et ideo quod adversus Tytanos Jovi faverit, id est adversus superbos, ob eius complexionem frigidam et humidam dictum est, qua multum fumositates hominum reprimuntur. Biga autem uti dicitur, ad designandum cursum suum diurnum et nocturnum, quem longe clarius equorum colores ostendunt; preterea et humiditate sua germinantia fovet desuper et desubter adiumentum radicibus infert. Quod autem ab Arcade deo delecta sit, poterit forsan hic talis prestari sensus, ut pro Arcade deo summatur quicunque pastor. Erant enim Arcades ut plurimum pastores omnes, pastores autem Lunam amant, id est eius lumen, eo quod ex illo commodum suscipiant, et ob id eam in silvis votis vocare consueverant, ut suos greges per noctem ab insidiis ferarum facilius caverent, et ob id dum fulgida veniebat, ei in sacris agnam mactabant candidam, et sic albo vellere captam dicebant. Quod autem ab Endimione dilecta sit, dicit Fulgentius hoc posse contegere, quod Endimion pastor fuerit, qui uti pastores faciunt, noctis humorem amavit, quem vaporia syderum atque ipsius lune in animandis herbarum succis insudant, et inde in pastorum commoda vertitur. Vel aliter. Ait idem Fulgentius, quod is Endimion primus rationem cursus lune invenerit et obdormisse XXX annis dicitur, quia stultorum iudicio meditationi vacantes dormiunt, id est tempus perdunt. Seu qui meditationibus deditus est, profecto non aliter quam si dormiret, immiscetur activis operibus, quod de Endimione dictum est, quia nil aliud eo vivente, nisi huic meditationi operam dare peregit, uti Minastas, in eo libro quem de Europa scripsit, testatur. Quod ego verum puto, nec sit qui longum temporis miretur spatium, cum circa lune cursum plurima veniant consideranda, ut ostendit venerabilis Andalo in sua Theorica planetarum. Sed quod albos ante greges paverit, ideo appositum credo, ut loci sue meditationis qualitas ostendatur, qui in culmine montis illius fuit quod sibi elegit, ut posset libere elevationes assumere tanquam ex expedito loco, et montium culmina et potissime celsa ut plurimum consueverunt esse nivosa, quas nives quia diu observavit, pastor nivei pecoris dictus est. Quod autem a luna deosculatus sit, ideo fictum reor, quia sicut amantes puellam amoris munus osculum arbitrantur, sic et longe huius meditationis munus fuisse lune comperisse cursum, et sic sui amoris videtur osculum suscepisse. Superest de nominibus videre. Lunam a lucendo dictam volunt, et maxime dum lucet in sero, cum dum mane luceat velint appellari Dianam. Hecates autem ideo dicta est, quia centum interpretatur, in quo numero quasi finitum pro infinito positum sit, volunt multiplicitatem eius potentie denotari. Triviam nonnulli, esto Seneca poeta triformem dicat in tragedia Ypoliti, a triplici suo nomine principali dictam volunt; vocatur enim Luna, Diana et Proserpina. Dicunt eam etiam vocari Lucinam ut in Odis Oratius: Te Lucinam probas vocari etc., quam parturientium deam vocant, et cur sic dicta sit, paulo post dicetur. Argenteam autem ob id dicunt, quia suum sit argentum in terris procreare, seu quia solis respectu, qui aureus est, videatur argentea. Phebeam autem ideo vocavere, quia sepe nova sit. Arthemia seu Arnothemis attica lingua idem est quod luna, ideo sic dicta, ut refert Macrobius, quia arthemis quasi arnothemis, id est aerem secans. Luna a parturientibus invocatur, quia proprium eius est destendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est ad accelerandos partus salutare, ut poeta Thymotheus eleganter expressit. Mena vero dicta est quia non nunquam defectus patitur, ut puta in eclipsis et inde Mena, quod latine defectum sonat, seu quia naturaliter luce careat et quos habet radios mutuetur a sole, uti cetera faciunt sydera. Reliqua autem nomina, quoniam ad alias pertinent deas, de quibus singularis in hoc opere mentio fit, ex consulto donec de illis tractetur omisi.

Share on Twitter Share on Facebook